| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA VNDECIMA | |
| Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius | 11.1.1 |
| quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi | |
| civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen | |
| aliquid quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus | |
| enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma | 5 |
| ceperunt inesset immanitas. Nam duo haec capita nata | |
| sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella | |
| et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero | |
| patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius | |
| in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius | 10 |
| horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; | |
| quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur. | |
| Ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, | 2.1 |
| ferum, barbarum. Itaque quorum summum quondam | |
| inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea | |
| singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae | |
| naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo id quod fecit | 5 |
| Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. | |
| Sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris | |
| neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sen- | |
| sisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae | |
| iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. Quid ergo | 3.1 |
| hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino | |
| causam esse belli? Omnis, qui libere de re publica sensi- | |
| mus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum | |
| Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non | 5 |
| inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem | |
| supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, | |
| iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis | |
| habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in | |
| benefici parte numeretur? Quam ob rem, patres con- | 10 |
| scripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra | |
| sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— | |
| tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo | |
| maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. In Gal- | 4.1 |
| liam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uter- | |
| que provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque | |
| furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae | |
| suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refre- | 5 |
| navit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Anto- | |
| nium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si ut in Syriam, | |
| patebat via et certa neque longa; <sin ut ad Trebonium,> | |
| quid opus fuit cum legione? Praemisso Marso nescio quo | |
| Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur | 10 |
| agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, | |
| quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic | |
| senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendici- | |
| tatis suae, consecutus est Dolabella. Nulla suspicione belli | 5.1 |
| —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familia- | |
| rissimae cum Trebonio; complexus summae benevolentiae | |
| falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae | |
| fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere vio- | 5 |
| latae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium | |
| urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; | |
| oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, | |
| incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem ha- | |
| beret, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere for- | 10 |
| tuna voluit quid esset victis extimescendum. Consularem | |
| hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem | |
| Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, | |
| ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum ver- | |
| borum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, | 15 |
| tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae | |
| publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput | |
| abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum | |
| corpus tractum atque laniatum abiecit in mare. Cum hoc | 6.1 |
| hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis | |
| barbaria superata est. Quid loquar de caede civium Roma- | |
| norum, de direptione fanorum? Quis est qui pro rerum | |
| atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc | 5 |
| tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri | |
| putat: quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc | |
| iugum impiorum nefarium. Imaginem M. Antoni crude- | |
| litatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc | |
| Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem | 10 |
| quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis | |
| Antonium? Mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad | |
| progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius | |
| ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse | |
| partem relicturus. Ponite igitur ante oculos, patres con- | 7.1 |
| scripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad | |
| incitandos nostros animos necessariam: nocturnum impe- | |
| tum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum | |
| in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios | 5 |
| videret quam quae res esset audisset; furentis introitum | |
| Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, | |
| verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae | |
| tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meo- | |
| que iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quicquid | 10 |
| homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice | |
| esse, si evenerit. Maioris omnino est consili providere ne | |
| quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre. Ac | 8.1 |
| Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quam- | |
| quam eius numquam particeps fuit—ut suam insatiabilem | |
| crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in | |
| mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, | 5 |
| cum animum satiare non posset, oculos paverit suos. | |
| O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserri- | |
| mum esse voluisti! 'Dolores Trebonius pertulit magnos.' | |
| Multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, | |
| sed laboriosos solemus dicere. 'Longus fuit dolor.' Bidui, | 10 |
| at compluribus annorum saepe multorum. Nec vero gra- | |
| viora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta | |
| morborum. Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines | 9.1 |
| et amentissimi, multo miseriora. Nam quo maior vis est | |
| animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipi- | |
| untur animo quam illa quae corpore. Miserior igitur qui | |
| suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire | 5 |
| cogitur. Cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem | |
| a Carthaginiensibus Regulus. Qua re cum crudelissimi | |
| Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella | |
| iudicandum est? An vero hoc conferendum est aut dubi- | |
| tandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus popu- | 10 |
| lusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus | |
| sententiis hostis est iudicatus? Nam ceteris quidem vitae | |
| partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contu- | |
| melia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? Alterius con- | |
| silium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem | 15 |
| animi in patria liberanda quis ignorat? Alteri a puero pro | |
| deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in | |
| hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi | |
| obici ne ab inimico quidem possent verecundo. Et hic, | 10.1 |
| di immortales! aliquando fuit meus. Occulta enim erant | |
| vitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo | |
| essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, | |
| nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi | 5 |
| denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A | |
| quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. | |
| Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos | |
| atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos | |
| habeat Antonius. Primum Lucium fratrem: quam facem, | 10 |
| di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, | |
| quam voraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non | |
| haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in | |
| cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos | |
| oculos spe et mente defigere? Quid Censorinum? qui se | 11.1 |
| verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe | |
| noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se | |
| petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen | |
| avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri | 5 |
| non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damna- | |
| tionem pro praetura putat. Alter Caesar Vopiscus ille | |
| summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consula- | |
| tum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non | |
| tenent propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me | 10 |
| defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana | |
| etiam in gladiatore difficilis. Sed haec iudicum culpa, non | |
| mea est. Ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissi- | |
| mum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. | |
| Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intelle- | 15 |
| gamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et | |
| e re publica iudicavisse. Neque hoc in hoc uno est: sunt | 12.1 |
| alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. | |
| Quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt | |
| nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, | |
| quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis | 5 |
| dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis: | |
| a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. | |
| Cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius | |
| oderunt. His quasi praeter dotem quam in civilibus malis | |
| acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut | 10 |
| haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam | |
| contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quid- | |
| vis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non habere- | |
| mus. Quid? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne | 13.1 |
| ante oculos proponitis? Primum duos conlegas Antonio- | |
| rum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores | |
| lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum | |
| alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Quid | 5 |
| dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta | |
| vidi. Tanta procuratorum est neglegentia. At hic nuper | |
| sororis filio infudit venenum, non dedit. Sed non possunt | |
| non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant | |
| sua. Vidi etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum | 10 |
| exempla persequens pro alieno se aere devovit. Emptor | |
| tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridi- | |
| culum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat | |
| aliena. Nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae | 14.1 |
| videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabu- | |
| larum novam tabulam vidimus. Quid de T. Planco? quem | |
| praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit et quidem | |
| crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire | 5 |
| potuisset! Lumen et decus illius exercitus paene praeterii, | |
| T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, | |
| quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum | |
| Cimber occidit. Cum hanc et huius generis copiam tantam | |
| habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis | 10 |
| se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu | |
| et copia? Quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, | 15.1 |
| ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare | |
| debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissi- | |
| dere. Itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago | |
| Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam | 5 |
| sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit | |
| publice possidenda. Quo cum addi nihil potuisset—quid | |
| enim atrocius potuit, quid severius decernere?—dixit | |
| tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem | |
| sententiam dixisset, in eam se iturum. Quam severitatem | 10 |
| quis potest non laudare? | |
| Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est | 16.1 |
| persequendus. Neque enim quiescit; habet legionem, | |
| habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est | |
| ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. | |
| Quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste de- | 5 |
| creto bellum gerendum est, imperator est deligendus. Duae | |
| dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram | |
| quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; | |
| alteram quia alienam his temporibus existimo. Nam ex- | 17.1 |
| traordinarium imperium populare atque ventosum est, | |
| minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Bello | |
| Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia | |
| obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum | 5 |
| roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius | |
| Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, | |
| frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia | |
| deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem | |
| esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis | 10 |
| eisque rebus gestis, defuturum. Quod cum ab eo esset | |
| dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec | |
| plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum | |
| quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a con- | |
| sulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam | 15 |
| Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam | |
| Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse | |
| delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bel- | |
| lum gerere consulem vellet. Cum Aristonico bellum | 18.1 |
| gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus | |
| est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus con- | |
| sul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, | |
| multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus | 5 |
| Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. | |
| Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit | |
| bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numan- | |
| tinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et | |
| virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus | 10 |
| Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano | |
| bellum gerendum dedit. De Cn. Pompei imperiis, summi | |
| viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tule- | |
| runt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato datum | |
| est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro con- | 15 |
| sulibus eum se mittere dixit, non pro consule. Quae igitur | 19.1 |
| haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et | |
| gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? Claris- | |
| simo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato | |
| tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus | 5 |
| ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suf- | |
| fragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo | |
| denegavisse. Quod si comitia placet in senatu haberi, | |
| petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo | |
| data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus | 10 |
| vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut | |
| unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate | |
| simus, eodem honore digni non putemur? At enim—nam | 20.1 |
| id exaudio—C. Caesari adulescentulo imperium extraordi- | |
| narium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium | |
| extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico popu- | |
| loque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogi- | 5 |
| tatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non | |
| posset, huic extraordinarium imperium non darem? Aut | |
| exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est | |
| enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exer- | |
| citus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum | 10 |
| est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, impe- | |
| rium, nisi dedissetis. Milites veterani qui illius auctori- | |
| tatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant | |
| volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta | |
| ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae | 15 |
| dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Cae- | |
| sarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fascis senatus | |
| dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, | |
| L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando | |
| imperium senatus dedit? | 20 |
| Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicis- | |
| simo ac de me optime merito videar. Etsi quis potest | |
| refragari non modo non petenti verum etiam recusanti? | |
| Illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena | 21.1 |
| temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae | |
| persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam cur | |
| inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit | |
| videte. Cum consul designatus obsideatur, cum in eo | 5 |
| liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Ro- | |
| mano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id | |
| bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate, de vita | |
| decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita | |
| sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium | 10 |
| decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et | |
| commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut su- | |
| spicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur? | |
| At vero ita decernunt 'ut liberato Bruto': id enim resta- | 22.1 |
| bat, ut relicto, deserto, prodito. Ego vero mentionem | |
| omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. | |
| Quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, | |
| ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, | 5 |
| tamen rerum natura cogit te necessario referre animum | |
| aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam | |
| in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. Si | |
| autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos | |
| omnis ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non | 10 |
| potest, isto <te> animo quem habes praestantissimum atque | |
| optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare. Facis tu id | 23.1 |
| quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen | |
| res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed | |
| ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare | |
| et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non | 5 |
| ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. Adde | |
| istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: | |
| imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam orna- | |
| tamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae | |
| omissa omni cogitatione restinguerem. Nemo erit praeter | 10 |
| unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, | |
| pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat | |
| te invito provinciam tibi esse decretam. Hanc, quaeso, | |
| pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id | |
| quod non curas cupere videare. Quod quidem eo vehe- | 24.1 |
| mentius tibi laborandum est quia in eandem cadere su- | |
| spicionem conlega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum | |
| scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine | |
| et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet | 5 |
| quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor ne | |
| exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed | |
| voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur | |
| animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello | |
| cogitatum putabunt. Quod si provinciae consulibus expe- | 10 |
| tendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae | |
| sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; | |
| qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo | |
| delapsum Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi | |
| sumus futuri. Tunc vel in caelum vos, si fieri potuerit, | 15 |
| umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis | |
| deligemus; nunc quod agitur agamus. Agitur autem liberi- | |
| ne vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti | |
| anteponenda est. Quid? si etiam tarditatem adfert ista | 25.1 |
| sententia ad Dolabellam persequendum? Quando enim | |
| veniet consul? An id exspectamus quoad ne vestigium qui- | |
| dem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? At mittent | |
| aliquem de suo numero. Valde mihi probari potest qui | 5 |
| paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem | |
| non dedi. At hominem dignum mittent. Num P. Servilio | |
| digniorem? At eum quidem civitas non habet. Quod | |
| ergo ipse nemini putavi dandum, ne a senatu quidem, id | |
| ego unius iudicio delatum comprobem? Expedito nobis | 26.1 |
| homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui | |
| imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, | |
| nomen, exercitum, perspectum animum in re publica | |
| liberanda. | 5 |
| Quis igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uter- | |
| que. Decernerem plane, sicut multa 'consules, alter ambove,' | |
| ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad | |
| Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex | |
| acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium | 10 |
| haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres conscripti, | |
| M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apol- | |
| loniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Bylli- | |
| dem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet | |
| aliquot cohortis, habet equitatum. Hinc si Brutus erit | 15 |
| traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est | |
| autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providen- | |
| dum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; solet | |
| enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum | |
| sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se | 20 |
| rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam | |
| si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque | |
| fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum | |
| est exspectabit senatum. Nam et Brutus et Cassius multis | 27.1 |
| iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in | |
| tanta conversione et perturbatione omnium rerum tempori- | |
| bus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum | |
| aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem | 5 |
| sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque si ad | |
| nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego | |
| pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, | |
| nobilitate <ei> summi viri quorum alterius iam nobis notus | |
| esset exercitus, alterius auditus. Num igitur Brutus ex- | 10 |
| spectavit decreta nostra, cum studia nosset? Neque enim | |
| est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam | |
| alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse | |
| velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equita- | |
| tum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto | 15 |
| parricidio oblitum hostem sua sententia iudicavit. Nam ni | |
| ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret? Quid? | 28.1 |
| C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, | |
| nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet | |
| Syria Dolabellam? Qua lege, quo iure? Eo quod Iuppi- | |
| ter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent | 5 |
| legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi | |
| recta et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, | |
| prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum | |
| est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines | |
| legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam lege | 10 |
| naturae. Sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur, | 29.1 |
| censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et tae- | |
| terrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes | |
| populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus | |
| P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui | 5 |
| omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili | |
| scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit | |
| poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, sena- | 30.1 |
| tui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam | |
| obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, | |
| eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Statio Murco pro | |
| consule, A. Allieno legato exercitus accipere, eosque ei tra- | 5 |
| dere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello | |
| P. Dolabellam terra marique persequi. Eius belli gerendi | |
| causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam cetera- | |
| que quae ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi | |
| in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, | 10 |
| utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa | |
| advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit | |
| quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum | |
| C. Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem | 31.1 |
| Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis | |
| bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item | |
| C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, | |
| senatui populoque Romano gratum esse facturos. Itemque | 5 |
| si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum | |
| populumque Romanum eorum offici non immemorem | |
| futurum. Vtique C. Pansa A. Hirtius consules, alter am- | |
| bove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis | |
| consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque | 10 |
| tempore referant. Interea provinciae ab eis a quibus | |
| obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto | |
| successum sit. | |
| Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum | 32.1 |
| armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare | |
| nec copias. Animus is est quem videtis; copiae quas | |
| audistis, fortes et constantes viri, qui ne vivo quidem Tre- | |
| bonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent. | 5 |
| Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum | |
| Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellae | |
| volet. Est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis | |
| et praeclari viri, robustus et victor exercitus. Deiotari regis | 33.1 |
| et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; | |
| summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa | |
| virtus. Quid de patre dicam? cuius benevolentia in popu- | |
| lum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum | 5 |
| socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam | |
| dux copiarum suarum. Quae de illo viro Sulla, quae | |
| Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam | |
| honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? | |
| Quid de Cn. Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto | 34.1 |
| orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum | |
| fidelem populo Romano iudicavit. Fuimus imperatores ego | |
| et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab | |
| eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. | 5 |
| Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile | |
| bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino | |
| rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra | |
| ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit. Quo in bello si | |
| fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, | 10 |
| ne victa quidem causa vituperanda est. Ad has copias | |
| accedent alii reges, etiam dilectus accedent. Neque vero | 35.1 |
| classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in | |
| Syria nomen atque Phoenice est. Paratum habet impera- | |
| torem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra | |
| Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. | 5 |
| Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, | |
| cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit | |
| Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. Maximam | |
| eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedi- | |
| catio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius | 10 |
| quam vocis testimonio conservemus. Animadverti, patres | 36.1 |
| conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari; | |
| Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. | |
| Quos ego orno? Nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei | |
| publicae. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis | 5 |
| semper ornavi? Num igitur reprehenditis? An Antonios | |
| potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani | |
| nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in | |
| bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latro- | |
| cinio naufragia conligam? Ego vero istos oti, concordiae, | 10 |
| legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem | |
| ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam | |
| diligo. 'Vide,' inquit 'ne veteranos offendas:' hoc enim | 37.1 |
| vel maxime exaudio. Ego autem veteranos tueri debeo, sed | |
| eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero | |
| veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt | |
| C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque | 5 |
| rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum | |
| sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, | |
| ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude po- | |
| nendos puto. Comites vero Antoni qui, postquam beneficia | |
| Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic | 10 |
| urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt | |
| ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos | |
| putet? Ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti | |
| quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem | |
| bellum et iusta arma cepimus. Quorum igitur veteranorum | 38.1 |
| animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum | |
| obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti salus cara sit, | |
| qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum qui utrisque | |
| armis vacant? Non vereor ne acerbus cuiquam istorum sit | 5 |
| qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum vete- | |
| ranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acer- | |
| bissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, | |
| quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? Quod | |
| eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad | 10 |
| arbitrium illorum imperatores etiam deligamus? Ego autem | 39.1 |
| —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non | |
| tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones | |
| milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam | |
| patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate | 5 |
| sentiat. Nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: | |
| diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent | |
| Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, | |
| vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. Id | |
| enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus compro- | 10 |
| batur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. | |
| Fruantur illi suis, persolvantur his quae spopondimus. Id | |
| enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. Quae | 40.1 |
| cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres con- | |
| scripti, censeo comprobandam. |