| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA DECIMA | |
| Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere | 10.1.1 |
| debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non | |
| arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras | |
| accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin | |
| quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. | 5 |
| Cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero | |
| oratio qua recitatis litteris usus es. Declarasti enim verum | |
| esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae | |
| confideret virtuti invidere. Itaque mihi qui plurimis officiis | 2.1 |
| sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus | |
| multa de illo dicenda sunt. Quas enim ipse mihi partis | |
| sumpseram, eas praecepit oratio tua. Sed mihi, patres con- | |
| scripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia | 5 |
| eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut | |
| iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam | |
| nostram videatur perpetua dissensio. | |
| Quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut num- | 3.1 |
| quam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui | |
| te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus | |
| fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur | |
| semper tui dissimilis defendis? Cur cum te et vita et | 5 |
| fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea | |
| decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et | |
| dignitati tuae? Nam ut superiora omittam, hoc certe quod | 4.1 |
| mihi maximam admirationem movet non tacebo. Quod | |
| est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene | |
| venerari debemus solus oppugnas? Alterum circumsederi | |
| non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis | 5 |
| quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad | |
| suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. Qui est | |
| iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, | |
| Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, | |
| quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? | 10 |
| Amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, | |
| filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei | |
| publicae causa faveo, tum etiam tua. Quaero igitur, eum | 5.1 |
| Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus | |
| Antoniis eligas quem velis. 'Di meliora!' inquies. Cur | |
| igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium | |
| esse vis? Simul enim et rei publicae consules et propones | 5 |
| illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fufi, cupio sine | |
| offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens | |
| senator queri. Ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te | |
| inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine | |
| scriptas videri. Quid est aliud librarium Bruti laudare, non | 10 |
| Brutum? Vsum in re publica, Calene, magnum iam | 6.1 |
| habere et debes et potes. Quando ita decerni vidisti aut | |
| quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumer- | |
| abilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? Quod | |
| verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, | 5 |
| meditatum, cogitatum attulisti. Hanc tibi consuetudinem | |
| plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid | |
| tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? Quam ob | |
| rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: | |
| audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapien- | 10 |
| tissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum | |
| denique amplissimi honoris nomen obtinebis. An vero hoc | |
| pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem | |
| dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris | |
| pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem ad- | 15 |
| sensum? quod etiam hodie futurum arbitror. | |
| Legiones abducis a Bruto. Quas? nempe eas quas ille | |
| a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctori- | |
| tate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum | |
| a re publica relegatum videri. Vos autem, patres conscripti, | 7.1 |
| si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem | |
| civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte eos qui | |
| diadema imposuerint conservandos, eos qui regni nomen | |
| sustulerint deserendos putatis. Ac de hac quidem divina | 5 |
| atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria | |
| omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata | |
| est. Tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, | |
| tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum | |
| praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum | 10 |
| omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu | |
| cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri | |
| solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, | |
| absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens | |
| manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique | 15 |
| Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam | |
| patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae. Quam- | 8.1 |
| quam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam | |
| cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore | |
| et plausu Bruti memoriam prosequebatur? Corpus aberat | |
| liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago | 5 |
| cerni videbatur. At hunc eis ipsis ludorum diebus videbam | |
| in insula clarissimi adulescentis, <Cn.> Luculli, propinqui sui | |
| nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eundem | |
| vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli | |
| civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo | 10 |
| hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e | |
| patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi | |
| classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, | |
| patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. | |
| Sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. | 15 |
| Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam quoad vos | 9.1 |
| omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea | |
| quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae | |
| libertati paravit. At cui pesti quantaeque restitit! Si enim | |
| C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at | 5 |
| potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Mace- | |
| doniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel re- | |
| ceptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae | |
| Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, | |
| copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram | 10 |
| Italiae suumque ei praesidium pollicetur. Qui ab illo | |
| abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium | |
| firmissimum adimit rei publicae. Equidem cupio haec | 10.1 |
| quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Bru- | |
| tum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. Tria | |
| tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam | |
| Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Trans- | 5 |
| padanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima | |
| ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissi- | |
| morum civium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes | |
| una in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius | |
| interiectus vitiis cum utroque certabat. Is tamquam extru- | 10 |
| deretur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur | |
| proficisci, ita cucurrit. Quae tempestas, di immortales, quae | 11.1 |
| flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis | |
| ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam | |
| compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae | |
| virtus! Etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda | 5 |
| est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, | |
| volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium | |
| publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc | |
| retinentes extrusimus. At quid ei cum Apollonia, quid cum | |
| Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini impera- | 10 |
| toris exercitu? Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. | |
| Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat | |
| ullus, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus | |
| quid erat Antonio? 'At ne Bruto quidem': id enim for- | 12.1 |
| tasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, omnes | |
| copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae | |
| legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius | |
| quam rei publicae fuisse dicentur. Omne enim et exercitus | 5 |
| et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem pub- | |
| licam oppugnat. Quod si ipsa res publica iudicaret aut si | |
| omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto | |
| legiones populi Romani adiudicaret? Alter advolarat subito | |
| ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, | 10 |
| omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani | |
| contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem | |
| sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam | |
| et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rem | |
| publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec | 15 |
| vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus | |
| tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. Cum vii | 13.1 |
| cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut | |
| captus est—quod di duint!—aut certe homo verecundus in | |
| Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum | |
| fecisse videatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo | 5 |
| Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium | |
| dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere | |
| potuistis. Legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, | |
| Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus qui in Syriam | |
| ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur | 10 |
| reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum | |
| in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravi- | |
| tate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius | |
| qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito | |
| laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum | 15 |
| tradidit. Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyri- | 14.1 |
| cum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis | |
| armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus | |
| semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei pub- | |
| licae natus tum fato quodam paterni maternique generis et | 5 |
| nominis. Ab hoc igitur viro quisquam bellum timet qui, | |
| ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in | |
| bello vigere maluit? Quamquam ille quidem numquam | |
| iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis prae- | |
| stantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in | 10 |
| sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum | |
| cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis | |
| potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque | |
| illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen | |
| idem moderationem patientiamque mirantur. | 15 |
| Sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte | 15.1 |
| faciunt. Timere se dicunt quo modo ferant veterani exer- | |
| citum Brutum habere. Quasi vero quicquam intersit inter | |
| A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum | |
| M. Bruti. Nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi | 5 |
| propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma | |
| ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem | |
| causa reponatur? At enim veteranis suspectum nomen est | |
| M. Bruti. Magisne quam Decimi? Equidem non arbitror. | |
| Etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas | 10 |
| aequa, Decimo tamen <eo> iratiores erant ei qui id factum | |
| dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. | |
| Quid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus | |
| liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? Ei, credo, qui | |
| C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi | 15 |
| volunt. Si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua | 16.1 |
| defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut ami- | |
| cior causae quisquam inveniri potest quam filius? At | |
| horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi re- | |
| creatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem | 5 |
| defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte | |
| revocatum; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum | |
| istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. | |
| Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum | |
| patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani | 10 |
| sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis | |
| commodis armis decernendum vident. Quid est igitur cur | 17.1 |
| eis qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint | |
| M. Bruti sit suspectus exercitus? An vero, si quid esset | |
| quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, | |
| aut, si videret, non laboraret? Quis aut sapientior ad | 5 |
| coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum | |
| diligentior? Atqui huius animum erga M. Brutum studi- | |
| umque vidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos | |
| de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut | |
| periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in | 10 |
| eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum | |
| poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt—hebeti enim | |
| ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata | |
| esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem | |
| comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. Desi- | 15 |
| nant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et | |
| prospicere rei publicae, aut ei qui omnia verentur nimium | |
| esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. | |
| Quae, malum! est ista ratio semper optimis causis vetera- | 18.1 |
| norum nomen opponere? Quorum etiam si amplecterer | |
| virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem | |
| ferre fastidium. At nos conantis servitutis vincla rumpere | |
| impediet si quis veteranos nolle dixerit? Non sunt enim, | 5 |
| credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma | |
| capiant; nemo est praeter veteranos milites vir qui ad | |
| servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest | |
| igitur stare res publica freta veteranis sine magno subsidio | |
| iuventutis. Quos quidem vos libertatis adiutores complecti | 10 |
| debetis: servitutis auctores sequi non debetis. Postremo | 19.1 |
| —erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si vete- | |
| ranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur omnia- | |
| que ad eorum voluntatem nostra dicta facta referentur, | |
| optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servi- | 5 |
| tute potior. Omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam | |
| necessaria: ecquodnam principium optatius libertatis capes- | |
| sendae? An, cum illum necessarium et fatalem paene | |
| casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? Tota | |
| Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest | 10 |
| civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma | |
| dedimus quam ab eo flagitati sumus. | |
| Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam | 20.1 |
| suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli | |
| Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo | |
| decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla | |
| est omnino servienti. Omnes nationes servitutem ferre pos- | 5 |
| sunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam | |
| nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut | |
| careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti | |
| atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad digni- | |
| tatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara est recupe- | 10 |
| ratio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate | |
| fugienda. Quod si immortalitas consequeretur praesentis | |
| periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo | |
| diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos | |
| undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani | 15 |
| dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae red- | |
| dere. Concurritur undique ad commune incendium re- | 21.1 |
| stinguendum; veterani quidem primi Caesaris auctoritatem | |
| secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem | |
| Martia legio fregit, quarta adflixit. Sic a suis legionibus | |
| condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animis- | 5 |
| que infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirti, | |
| C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus | |
| urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. | |
| Quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo | |
| Romano civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non | 10 |
| potest. Quid illa taetrius belua, quid immanius? qui ob | 22.1 |
| eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissi- | |
| mus esset M. Antonius. Est una Trebellius, qui iam cum | |
| tabulis novis redit in gratiam; T. Plancus et ceteri pares: | |
| qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti | 5 |
| esse videantur. Et sollicitant homines imperitos Saxae et | |
| Cafones, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam | |
| nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui | |
| non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri | |
| Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror, | 10 |
| cum videant se mimos et mimas habere vicinos. Ad has | 23.1 |
| pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti ac- | |
| cessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: | |
| videte ne nimium paene patientis. Etsi in illius viri con- | |
| siliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. | 5 |
| Omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, | |
| tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani | |
| intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. Temptavit | |
| quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret, vi | |
| contra vim experiendum putavit. Cui quidem, patres con- | 10 |
| scripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. | |
| xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tri- | |
| buistis: quorum privatum de re publica consilium et factum | |
| auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum. Quod | 24.1 |
| idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et re- | |
| pentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxili- | |
| orum magnae et firmae copiae comparatae sunt. Adiungendus | |
| est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiu- | 5 |
| torem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et | |
| constantissimum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim | |
| censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, | |
| eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. | |
| Quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de | 25.1 |
| litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et | |
| in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum | |
| Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, | |
| virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia | 5 |
| et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equi- | |
| tatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, | |
| id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re pu- | |
| blica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque | |
| rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem senatui popu- | 10 |
| loque Romano gratam esse et fore; utique Q. Caepio | 26.1 |
| Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum | |
| cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolu- | |
| memque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, | |
| comparavit, praesit, pecuniamque ad rem militarem, si qua | 5 |
| opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur, pecu- | |
| niasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, | |
| frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis | |
| quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis | |
| Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule | 10 |
| opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omnia- | |
| que eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro con- | |
| sule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae | |
| fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque | |
| re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro | 15 |
| consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis pro- | |
| vinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto | |
| successum sit.' |