| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA NONA | |
| Vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo | 9.1.1 |
| potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo | |
| quaereremus. Nec vero dubito quin, si ille vir legationem | |
| renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et | |
| rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et | 5 |
| L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tan- | |
| toque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, | |
| sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem | |
| orbam et debilitatam reliquit. Quod si cuiquam iustus | 2.1 |
| honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in | |
| Ser. Sulpicio reperietur. Ceteri qui in legatione mortem | |
| obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu | |
| profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad | 5 |
| M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. Qui cum | |
| ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor acces- | |
| sisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel | |
| extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, | |
| experiretur. Itaque non illum vis hiemis, non nives, non | 10 |
| longitudo itineris, non asperitas viarum, non morbus ingra- | |
| vescens retardavit, cumque iam ad congressum conloquium- | |
| que eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac | |
| meditatione obeundi sui muneris excessit e vita. | |
| Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos | 3.1 |
| ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa | |
| copiose de illius laude dixisti. Quibus a te dictis nihil | |
| praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, | |
| respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini | 5 |
| tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione inter- | |
| fectus. Ego autem, patres conscripti, sic interpretor sen- | |
| sisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non | |
| genus esse quaerendum. Etenim cui legatio ipsa morti | |
| fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis | 10 |
| periculosis obirent homines legationis munus audacius. | |
| Non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est | |
| eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum. Lars | 4.1 |
| Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani | |
| Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam | |
| memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri | |
| qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diu- | 5 |
| turnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et | |
| magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortis- | |
| simis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. | |
| Nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honora- | |
| bat. At ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non | 10 |
| subesset. Nam cum esset missus a senatu ad animos regum | |
| perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut ne- | |
| potem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum | |
| gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudi- | |
| ceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. Red- | 5.1 |
| dita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per | |
| annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae | |
| memoriam sola restaret. Atqui et huic et Tullo Cluvio et | |
| L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege | 5 |
| caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa | |
| mors ob rem publicam obita honori fuit. Itaque, patres | |
| conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem | |
| equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non | |
| monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. | 10 |
| Nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa | |
| legatio? Secum enim ille mortem extulit quam, si nobis- | |
| cum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque con- | |
| iugis diligentia vitare potuisset. At ille cum videret, si | 6.1 |
| vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, | |
| sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum | |
| vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine | |
| emori quam minus quam potuisset videri rei publicae pro- | 5 |
| fuisse. Multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi | |
| se et curandi potestas fuit. Aderat et hospitum invitatio | |
| liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una | |
| erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. | |
| At ille properans, festinans, mandata vestra conficere cu- | 10 |
| piens, in hac constantia morbo adversante perseveravit. | |
| Cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, | 7.1 |
| quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate | |
| erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam | |
| odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete | |
| atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines Octavium | 5 |
| nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. | |
| Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem | |
| attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteri- | |
| tatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de | |
| hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis | 10 |
| bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memo- | |
| riam consecutus sit. Quod si excusationem Ser. Sulpici, | 8.1 |
| patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, | |
| nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo | |
| iniuriam fecimus sarciamus. Vos enim, patres conscripti, | |
| —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. | 5 |
| Sulpicium vita privastis: quem cum videretis re magis | |
| morbum quam oratione excusantem, non vos quidem cru- | |
| deles fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? | |
| —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate | |
| et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis | 10 |
| atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum | |
| iudicavisset de sententia deiecistis. Vt vero Pansae con- | 9.1 |
| sulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici | |
| ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit | |
| atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se | |
| diceret anteferre. Cuius nos virtutem admirati non ausi | 5 |
| sumus adversari voluntati. Movebatur singulari pietate | |
| filius; non multum eius perturbationi meus dolor conce- | |
| debat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini | |
| animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude | |
| et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod vel- | 10 |
| letis esse facturum, neque eius sententiae periculum vita- | |
| turum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata | |
| vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. Qui | |
| quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio | |
| omen fati videretur. Reddite igitur, patres conscripti, ei | 10.1 |
| vitam cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria | |
| est posita vivorum. Perficite ut is quem vos inscii ad | |
| mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. Cui si | |
| statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius lega- | 5 |
| tionem posteritatis obscurabit oblivio. Nam reliqua Ser. | |
| Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem | |
| memoriam commendata. Semper illius gravitatem, con- | |
| stantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam | |
| atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. Nec | 10 |
| vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene | |
| divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda | |
| scientia. Omnes ex omni aetate qui in hac civitate intelle- | |
| gentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum | |
| Ser. Sulpicio non sint comparandi. Nec enim ille magis | 15 |
| iuris consultus quam iustitiae fuit. Ita ea quae proficisce- | 11.1 |
| bantur a legibus et ab iure civili semper ad facilitatem | |
| aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones | |
| malebat quam controversias tollere. Ergo hoc statuae | |
| monumento non eget; habet alia maiora. Haec enim statua | 5 |
| mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut | |
| hoc magis monumentum grati senatus quam clari viri | |
| futurum sit. Multum etiam valuisse ad patris honorem | 12.1 |
| pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non | |
| adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. | |
| Est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem | |
| magis doluerit quam ille maeret patris. Et quidem etiam | 5 |
| ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur | |
| honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum | |
| monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam | |
| effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni | |
| filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio | 10 |
| levari potest. | |
| Mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra | 13.1 |
| familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus | |
| in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata | |
| equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. Mirifice enim | |
| Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi in- | 5 |
| solentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid | |
| velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auc- | |
| toritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium | |
| dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. | |
| Atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. Servili | 14.1 |
| sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice | |
| decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. | |
| Nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem | |
| desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus | 5 |
| haberi potest mortuo? Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod | |
| non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic | |
| dandum esse non censet? Maiores quidem nostri statuas | |
| multis decreverunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt | |
| tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso | 10 |
| solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut | |
| cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate. | |
| Augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos | 15.1 |
| tribui non debitus potest; grati simus in eius morte de- | |
| coranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. | |
| Notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis sce- | |
| lerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio | 5 |
| repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit | |
| testificatio sempiterna. | |
| Quas ob res ita censeo: 'Cum Ser. Sulpicius Q. f. Lemonia | |
| Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque | |
| morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae | 10 |
| vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi | |
| contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum | |
| miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, | |
| vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tem- | |
| pore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime | 15 |
| honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae | |
| Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis | 16.1 |
| vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui | |
| placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex | |
| huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum | |
| ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus | 5 |
| pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod | |
| is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. | |
| Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur, quaestoribus | |
| urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in | |
| rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam | 10 |
| pecuniam redemptori attribuendam solvendamque curent. | |
| Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium | |
| funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam | |
| amplissime supremo suo die efferri. Et cum Ser. Sulpicius | 17.1 |
| Q. f. Lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis | |
| ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re | |
| publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus | |
| habeant Ser. Sulpici Q. f. Lemonia Rufi funeri remittere: | 5 |
| utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, | |
| seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsig- | |
| net quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, | |
| liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure | |
| publice sepulcrum datum esset.' | 10 |