| IN M. ANTONIVM | |
| ORATIO PHILIPPICA OCTAVA | |
| Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam | 8.1.1 |
| postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus | |
| es eos quibus cedere non soles sustinere. Nam cum | |
| senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent | |
| omnes esse bellum quidamque id verbum removendum | 5 |
| arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem | |
| propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te | |
| auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris, amplissimi viri, | |
| qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia | |
| lenior. Quamquam is quidem, ante quam sententiam | 10 |
| diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me con- | |
| sule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, | |
| ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani pro- | |
| videret. Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam | 2.1 |
| modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, | |
| aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica | |
| dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avun- | |
| culus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? At | 5 |
| in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam | |
| in sententia non putabant: tumultum appellare malebant, | |
| ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse | |
| bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse sine bello non | |
| potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta | 3.1 |
| ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tu- | |
| multus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat | |
| domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, | |
| praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultum | 5 |
| esse quam bellum hinc intellegi potest quod bello vacationes | |
| valent, tumultu non valent. Ita fit, quem ad modum dixi, | |
| ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non | |
| possit. Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil | 4.1 |
| sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo | |
| quid absurdius dici aut existimari potest? Sed nimis multa | |
| de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam | |
| quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. | 5 |
| Nolumus hoc bellum videri. Quam igitur municipiis et | |
| coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? | |
| quam ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate? | |
| quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim | |
| belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; con- | 10 |
| sensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos | |
| languescimus, debilitetur necesse est. Sed quid plura? | 5.1 |
| D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obside- | |
| tur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae | |
| pax potest esse certior? Illud vero quis potest bellum esse | |
| dicere? Consulem, fortissimum virum, cum exercitu misi- | 5 |
| mus, qui, cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, | |
| nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei | |
| publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non | |
| exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: | |
| bellum contra Antonium sua sponte suscepit. Decernendi | 10 |
| enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus | |
| si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse | |
| decerni. Ergo illi nunc et eorum exercitus in pace ver- | 6.1 |
| santur. Non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit | |
| Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit, desi- | |
| gnatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica | |
| quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: 'Deieci | 5 |
| praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium | |
| commissum; occisi aliquot.' Quae pax potest esse maior? | |
| Dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras | |
| sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit. | |
| Vtrum hoc bellum non est, an est tantum bellum quantum | 7.1 |
| numquam fuit? Ceteris enim bellis maximeque civilibus | |
| contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum | |
| Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas esse dice- | |
| bat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; | 5 |
| rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni | |
| et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur | |
| necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae | |
| contentione natae sunt. De proximo bello civili non libet | |
| dicere: ignoro causam, detestor exitum. Hoc bellum quin- | 8.1 |
| tum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem in- | |
| ciderunt—primum non modo non in dissensione et discordia | |
| civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. | |
| Omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. Cum | 5 |
| omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. | |
| Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorum | |
| immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque | |
| populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, | |
| iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: | 10 |
| contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia | |
| perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, | |
| fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. | |
| In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod | 9.1 |
| ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim | |
| divisurum se confirmat; deinde omnibus portis quo velint | |
| deducturum. Omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque | |
| pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, | 5 |
| Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, | |
| si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas | |
| usque et Puteolos pervehuntur. Ergo habet Antonius quod | |
| suis polliceatur. Quid nos? num quid tale habemus? Di | |
| meliora! id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam | 10 |
| eius modi possit polliceri. Invitus dico, sed dicendum est: | |
| hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem | |
| adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente | |
| divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris | |
| bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. Quid? | 10.1 |
| Nos nostris exercitibus quid pollicemur? Multo meliora | |
| atque maiora. Scelerum enim promissio et eis qui exspec- | |
| tant perniciosa est et eis qui promittunt: nos libertatem | |
| nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, | 5 |
| dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur pro- | |
| missa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec | |
| diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, | |
| gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. | |
| Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus | 11.1 |
| meus, pacis commoda commemorat. Quasi vero, si | |
| laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non | |
| possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio | |
| studui? quod cum omnibus bonis utile est, tum praecipue | 5 |
| mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset | |
| sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse | |
| non possunt civili pace sublata. Sed quaeso, Calene, quid | 12.1 |
| tu? Servitutem pacem vocas? Maiores quidem nostri | |
| non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma | |
| capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? Quae | |
| causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? in | 5 |
| qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserri- | |
| mum posse, si velit. Immo aliae causae iustae, haec | |
| necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, | |
| quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo | |
| bis laberis: primum quod tuas rationes communibus inter- | 10 |
| ponis; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in | |
| regno putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit. | |
| Quin etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum | 13.1 |
| de belua putas? Atque ais eum te esse qui semper pacem | |
| optaris, semper omnis civis volueris salvos. Honesta oratio, | |
| sed ita si bonos et utilis et e re publica civis: sin eos qui | |
| natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tan- | 5 |
| dem intersit inter te et illos? Pater tuus quidem, quo | |
| utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, | |
| primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum inter- | |
| fecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi | |
| liberatam rem publicam arbitrabatur. Quid? nos a patribus | 14.1 |
| num aliter accepimus? Ergo is tibi civis, si temporibus | |
| illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse | |
| voluisset. 'Quod L. Opimius consul verba fecit de re | |
| publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem | 5 |
| publicam defenderet.' Senatus haec verbis, Opimius armis. | |
| Num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crude- | |
| lem putares, aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, | |
| P. Lentulum, principem senatus, compluris alios summos | |
| viros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventi- | 10 |
| num persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus | |
| accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis, | |
| eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur viri vituperandi: | |
| non enim omnis civis salvos esse voluerunt. Ad propiora | 15.1 |
| veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem | |
| publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus | |
| plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. Omnes illo die | |
| Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma | 5 |
| sumpserunt. Num aut consules illos aut clarissimos viros | |
| vituperandos putas? Ego Catilinam perire volui. Num | |
| tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? | |
| Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. Ego | |
| nolo quemquam civem committere ut morte multandus sit; | 10 |
| tu, etiam si commiserit, conservandum putas. In corpore | |
| si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri | |
| secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum | |
| corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum | |
| salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur. Dura vox! | 16.1 |
| multo illa durior: 'Salvi sint improbi, scelerati, impii; | |
| deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!' Vno | |
| in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego | |
| P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, | 5 |
| libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra | |
| sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum | |
| civem et optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me | |
| multum errasse concedo. Nam quod me tecum iracunde | |
| agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere | 10 |
| fateor, iracunde nego. Omnino irasci amicis non temere | |
| soleo, ne si merentur quidem. Itaque sine verborum con- | 17.1 |
| tumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore | |
| non possum. Parva est enim mihi tecum aut parva de re | |
| dissensio? ego huic faveo, tu illi? Immo vero ego D. Bruto | |
| faveo, tu M. Antonio: ego conservari coloniam populi | 5 |
| Romani cupio, tu expugnari studes. An hoc negare potes, | |
| qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, | |
| melior fiat Antonius? Quo usque enim dices pacem velle | |
| te? Res geritur; conductae vineae sunt; pugnatur acer- | |
| rime. Qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. | 10 |
| Hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen | |
| permanes constantissimus defensor Antoni. Et quidem, quo | 18.1 |
| melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere: | |
| cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. | |
| Videte quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, | |
| tamen rei publicae causa defendit Antonium. Ego te, cum | 5 |
| in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo | |
| audio. Quo usque enim Massiliam oppugnabis? ne trium- | |
| phus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea | |
| sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri | |
| triumpharunt. Quo quidem tempore populus Romanus | 10 |
| ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes | |
| habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo | |
| erat civis qui a se alienas arbitraretur. Caesar ipse qui | 19.1 |
| illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civi- | |
| tatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remitte- | |
| bat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis | |
| potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem | 5 |
| sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: | |
| neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus | |
| huic sit civitati. Excogitare quae tua ratio sit, Calene, non | |
| possum. Antea deterrere te ne popularis esses non potera- | |
| mus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. Satis | 10 |
| multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. | |
| Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo | |
| animo laturum amici. | |
| Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est—iure | 20.1 |
| hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem | |
| gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. Quam | |
| hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! | |
| Iterum legatos? Quasi ille faceret indutias? Ante os | 5 |
| oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus | |
| ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem | |
| temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. Ad | |
| hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius per- | |
| timescatis? Equidem cum ante legatos decerni non cen- | 21.1 |
| suissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio | |
| contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui | |
| non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, | |
| sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti | 5 |
| conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, | |
| excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. | |
| Nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni | |
| non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam | |
| superbiamque perspeximus. Vtinam L. Caesar valeret, | 22.1 |
| Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur | |
| a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam | |
| potius quam contumeliose. Deserti, deserti, inquam, sumus, | |
| patres conscripti, a principibus. Sed—saepe iam dixi— | 5 |
| omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt | |
| consulares. Animum nobis adferre legati debuerunt: | |
| timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum— | |
| quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: | |
| a quo etiam mandata acceperunt. Pro di immortales! | 23.1 |
| ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud | |
| maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus | |
| esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea dis- | |
| cederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula | 5 |
| stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, | |
| nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa | |
| circumscriptione exisset. Praeclare: senatus enim faciem | |
| secum attulerat auctoritatemque rei publicae. Cui qui | |
| non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est | 10 |
| potius repudiandus. An ego ab eo mandata acciperem qui | 24.1 |
| senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam | |
| commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu | |
| prohibente obsideret? At quae mandata! qua adrogantia, | |
| quo stupore, quo spiritu! Cur autem ea legatis nostris | 5 |
| dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque | |
| arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero | |
| tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi | |
| publici loris ceciderunt. At quam modesta mandata! | 25.1 |
| Ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic nege- | |
| mus. 'Vtramque provinciam' inquit 'remitto: exercitum | |
| depono: privatus esse non recuso.' Haec sunt enim verba. | |
| Redire ad se videtur. 'Omnia obliviscor, in gratiam redeo.' | 5 |
| Sed quid adiungit? 'si legionibus meis sex, si equitibus, si | |
| cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis.' Eis etiam | |
| praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impuden- | |
| tissimus iudicetur. Addit praeterea ut, quos ipse cum | |
| Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint. Hic | 26.1 |
| est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri | |
| annonae perfugia ducebant. Cavet mimis, aleatoribus, | |
| lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones | |
| pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges | 5 |
| conlocavit. Postulat praeterea ut chirographorum summa | |
| et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. | |
| Quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si | |
| quod accepit habet qui vendidit? et ne tangantur | |
| rationes ad Opis: id est, ne septiens miliens recupe- | 10 |
| retur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc, | |
| credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas | |
| clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid | |
| contra leges commiserint. Mustelae et Tironi prospicit: de | |
| se nihil laborat. Quid enim commisit umquam? num aut | 27.1 |
| pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum | |
| habuit armatos? Sed quid est quod de eis laboret? | |
| Postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. Quo im- | |
| petrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a | 5 |
| Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? Neque tamen nos | |
| urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. | |
| 'Galliam' inquit 'togatam remitto, comatam postulo'— | |
| otiosus videlicet esse mavolt—'cum sex legionibus' inquit | |
| 'eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,' non modo ex dilectu | 10 |
| suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius | |
| consules prove coss. provincias obtinebunt. Huius comitiis | |
| C. frater—eius est enim annus—iam repulsam tulit. 'Ipse | |
| autem ut quinquennium' inquit 'obtineam.' At istud vetat | 28.1 |
| lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. | |
| Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes | |
| civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere | |
| potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut | 5 |
| legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram | |
| nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen | |
| nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non | |
| possem, non nimis irati revertistis. Vobis M. Antonius | |
| nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos | 10 |
| quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? Cui | |
| portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum | |
| patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die senten- | |
| tias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se | |
| etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem ven- | 15 |
| ditabant. O di immortales! quam magnum est personam | 29.1 |
| in re publica tueri principis! quae non animis solum debet | |
| sed etiam oculis servire civium. Domum recipere legatum | |
| hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis | |
| est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod | 5 |
| autem est periculum? Nam si maximum in discrimen | |
| venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita | |
| victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo | |
| potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. | |
| Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam | 30.1 |
| qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam | |
| in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo | |
| Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere | |
| debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed | 5 |
| etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, | |
| semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut | |
| dicere. Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem | 31.1 |
| memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute | |
| et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere | |
| omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam | |
| illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat | 5 |
| in curiam. Huius industriam maxime equidem vellem ut | |
| imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne | |
| alterius labori inviderent. Etenim, patres conscripti, cum in | 32.1 |
| spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque ser- | |
| vitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, | |
| quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi | |
| populi Romani causa recusare debemus? Equidem, patres | 5 |
| conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, | |
| cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque | |
| civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione | |
| rei publicae non differre vestitu. Non enim ita gerimus nos | |
| hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus | 10 |
| visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita | |
| timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memo- | |
| riam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti | |
| favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos | |
| et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum | 15 |
| velint. Hunc enim reditu ad Antonium prohiberi nega- | |
| bant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam | |
| corrigebant. Quibus geram morem. Redeat ad impera- | |
| torem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam rever- | |
| tatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum | 20 |
| re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem | |
| dandam puto. | |
| Quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio | 33.1 |
| sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad | |
| A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, | |
| consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante | |
| Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum | 5 |
| M. Antonio fuerint. Si quis eorum qui cum M. Antonio | |
| sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, | |
| uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis | |
| videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad | |
| senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad | 10 |
| Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existi- | |
| maturum eum contra rem publicam fecisse. |