| RHETORICI LIBRI DUO | |
| [QUI VOCANTUR DE INVENTIONE] | |
| LIBER PRIMUS | |
| Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an | 1.1.1 |
| mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia di- | |
| cendi ac summum eloquentiae studium. nam cum | |
| et nostrae rei publicae detrimenta considero et maxi- | |
| marum civitatum veteres animo calamitates colligo, | 5 |
| non minimam video per disertissimos homines in- | |
| vectam partem incommodorum; cum autem res ab | |
| nostra memoria propter vetustatem remotas ex litte- | |
| rarum monumentis repetere instituo, multas urbes | |
| constitutas, plurima bella restincta, firmissimas socie- | 10 |
| tates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ra- | |
| tione tum facilius eloquentia comparatas. ac me | |
| quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum | |
| sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine elo- | |
| quentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero | 15 |
| sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse | |
| numquam. quare si quis omissis rectissimis atque | |
| honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem | |
| operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, per- | |
| niciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat | 20 |
| eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed | |
| pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et pu- | |
| blicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis | |
| fore videtur. |