| Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, | 1.2.1 |
| sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive | |
| facultatis ab natura profectae considerare principium, | |
| reperiemus id ex honestissimis causis natum atque | |
| optimis rationibus profectum. nam fuit quoddam tem- | 5 |
| pus, cum in agris homines passim bestiarum modo | |
| vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec | |
| ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis | |
| administrabant, nondum divinae religionis, non hu- | |
| mani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legi- | 10 |
| timas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius | |
| aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter | |
| errorem atque inscientiam caeca ac temeraria domi- | |
| natrix animi cupiditas ad se explendam viribus cor- | |
| poris abutebatur, perniciosissimis satellitibus. quo tem- | 15 |
| pore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, | |
| quae materia esset et quanta ad maximas res opportu- | |
| nitas in animis inesset hominum, si quis eam posset | |
| elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos | |
| homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione | 20 |
| quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos | |
| in unam quamque rem inducens utilem atque honestam | |
| primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter | |
| rationem atque orationem studiosius audientes ex feris | |
| et inmanibus mites reddidit et mansuetos. ac mihi qui- | 3.1 |
| dem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia | |
| perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito | |
| converteret et ad diversas rationes vitae traduceret. | |
| age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iusti- | 5 |
| tiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate | |
| consuescerent ac non modo labores excipiendos com- | |
| munis commodi causa, sed etiam vitam amittendam | |
| existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, | |
| quae ratione invenissent, eloquentia persuadere po- | 10 |
| tuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus | |
| oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset | |
| sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum | |
| iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissi- | |
| ma consuetudine recederet, quae praesertim iam natu- | 15 |
| rae vim optineret propter vetustatem. ac primo quidem | |
| sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et | |
| item postea maximis in rebus pacis et belli cum sum- | |
| mis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero | |
| commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ra- | 20 |
| tione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio | |
| freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labe- | |
| factare assuevit. |