| Atque huius quoque exordium mali, quoniam princi- | 1.4.1 |
| pium boni diximus, explicemus. veri simillimum mihi | |
| videtur quodam tempore neque in publicis rebus in- | |
| fantes et insipientes homines solitos esse versari nec | |
| vero ad privatas causas magnos ac disertos homines | 5 |
| accedere, sed cum a summis viris maximae res admini- | |
| strarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, | |
| qui ad parvas controversias privatorum accederent. | |
| quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra | |
| verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas | 10 |
| induit audaciam, ut necessario superiores illi propter | |
| iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis | |
| quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo | |
| saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, | |
| qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquen- | 15 |
| tiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudi- | |
| cio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc | |
| nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae | |
| temerarii atque audaces homines accesserant, maxima | |
| ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum | 20 |
| odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines in- | |
| geniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in por- | |
| tum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium | |
| aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea | |
| cetera studia recta atque honesta per otium concele- | 25 |
| brata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum | |
| desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius | |
| erat retinendum et studiosius adaugendum. nam quo | 5.1 |
| indignius rem honestissimam et rectissimam violabat | |
| stultorum et improborum temeritas et audacia summo | |
| cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis re- | |
| sistendum fuit et rei publicae consulendum. quod no- | 5 |
| strum illum non fugit Catonem neque Laelium neque | |
| eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque | |
| Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat | |
| summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas | |
| et, quae et his rebus ornamento et rei publicae prae- | 10 |
| sidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo | |
| minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et | |
| privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehemen- | |
| tius, ne mali magno cum detrimento bonorum et com- | |
| muni omnium pernicie plurimum possint, cum prae- | 15 |
| sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas | |
| et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, | |
| hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc | |
| ad rem publicam plurima commoda veniunt, si mo- | |
| deratrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad | 20 |
| ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas con- | |
| fluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tu- | |
| tissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem vi- | |
| dentur homines, cum multis rebus humiliores et in- | |
| firmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod | 25 |
| loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur | |
| adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea | |
| in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura | |
| modo neque exercitatione conficitur, verum etiam arti- | |
| ficio quodam comparatur, non alienum est videre, | 30 |
| quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis | |
| reliquerunt. |