| Sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur | 1.5.33 |
| dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, | |
| de materia, de partibus. nam his rebus cognitis fa- | 35 |
| cilius et expeditius animus unius cuiusque ipsam ra- | |
| tionem ac viam artis considerare poterit. | |
| Civilis quaedam ratio est, quae multis et magnis ex | 6.1 |
| rebus constat. eius quaedam magna et ampla pars | |
| est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vocant. | |
| nam neque cum iis sentimus, qui civilem scientiam | |
| eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui eam pu- | 5 |
| tant omnem rhetoris vi et artificio contineri, magnopere | |
| dissentimus. quare hanc oratoriam facultatem in eo | |
| genere ponemus, ut eam civilis scientiae partem esse | |
| dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse | |
| dicere adposite ad persuasionem; finis persuadere | 10 |
| dictione. inter officium et finem hoc interest, quod in | |
| officio, quid fieri, in fine, quid effici conveniat, con- | |
| sideratur. ut medici officium dicimus esse curare ad | |
| sanandum apposite, finem sanare curatione, item, ora- | |
| toris quid officium et quid finem esse dicamus, intel- | 15 |
| legimus, cum id, quod facere debet, officium esse di- | |
| cimus, illud, cuius causa facere debet, finem appel- | |
| lamus. | |
| Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars et ea | 7.1 |
| facultas, quae conficitur ex arte, versatur. ut si medi- | |
| cinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in | |
| his omnis medicina versetur, item, quibus in rebus ver- | |
| satur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis | 5 |
| rhetoricae nominamus. has autem res alii plures, alii | |
| pauciores existimarunt. nam Gorgias Leontinus, anti- | |
| quissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem op- | |
| time posse dicere existimavit; hic infinitam et inmensam | |
| huic artificio materiam subicere videtur. Aristoteles | 10 |
| autem, qui huic arti plurima adiumenta atque orna- | |
| menta subministravit, tribus in generibus rerum ver- | |
| sari rhetoris officium putavit, demonstrativo, delibera- | |
| tivo, iudiciali. demonstrativum est, quod tribuitur in | |
| alicuius certae personae laudem aut vituperationem; | 15 |
| deliberativum, quod positum in disceptatione civili ha- | |
| bet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum | |
| in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut | |
| petitionem et recusationem. et, quemadmodum nostra | |
| quidem fert opinio, oratoris ars et facultas in hac ma- | 20 |
| teria tripertita versari existimanda est. nam Herma- | 8.1 |
| goras quidem nec quid dicat attendere nec quid polli- | |
| ceatur intellegere videtur, qui oratoris materiam in cau- | |
| sam et in quaestionem dividat, causam esse dicat rem, | |
| quae habeat in se controversiam in dicendo positam | 5 |
| cum personarum certarum interpositione; quam nos | |
| quoque oratori dicimus esse adtributam (nam tres eas | |
| partes, quas ante diximus, subponimus, iudicialem, de- | |
| liberativam, demonstrativam). quaestionem autem eam | |
| appellat, quae habeat in se controversiam in dicendo | 10 |
| positam sine certarum personarum interpositione, ad | |
| hunc modum: 'ecquid sit bonum praeter honestatem?' | |
| 'verine sint sensus?' 'quae sit mundi forma?' 'quae sit | |
| solis magnitudo?' quas quaestiones procul ab oratoris | |
| officio remotas facile omnes intellegere existimamus; | 15 |
| nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum | |
| plurimo cum labore consumpta intellegimus, eas sicut | |
| aliquas parvas res oratori adtribuere magna amentia | |
| videtur. quodsi magnam in his Hermagoras habuisset | |
| facultatem studio et disciplina comparatam, videretur | 20 |
| fretus sua scientia falsum quiddam constituisse de | |
| oratoris artificio et non quid ars, sed quid ipse posset, | |
| exposuisse. nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo | |
| rhetoricam citius quis ademerit, quam philosophiam | |
| concesserit: neque eo, quo eius ars, quam edidit, mihi | 25 |
| mendosissime scripta videatur; nam satis in ea videtur | |
| ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res | |
| collocasse et nonnihil ipse quoque novi protulisse; ve- | |
| rum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit, | |
| multo maximum ex arte dicere, quod eum minime po- | 30 |
| tuisse omnes videmus. |