| Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis | 1.9.1 |
| ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem | |
| eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elo- | |
| cutio, memoria, pronuntiatio. inventio est excogitatio | |
| rerum verarum aut veri similium, quae causam proba- | 5 |
| bilem reddant; dispositio est rerum inventarum in or- | |
| dinem distributio; elocutio est idoneorum verborum [et | |
| sententiarum] ad inventionem accommodatio; memoria | |
| est firma animi rerum ac verborum ad inventionem | |
| perceptio; pronuntiatio est ex rerum et verborum | 10 |
| dignitate vocis et corporis moderatio. | |
| Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, qui- | |
| bus ostendere possimus genus et finem et officium | |
| huius artis, aliud in tempus differemus; nam et mul- | |
| torum verborum indigent et non tanto opere ad artis | 15 |
| descriptionem et praecepta tradenda pertinent. eum au- | |
| tem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis | |
| rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere | |
| existimamus. ac mihi quidem videtur coniuncte agen- | |
| dum de materia ac partibus. quare inventio, quae prin- | 20 |
| ceps est omnium partium, potissimum in omni causa- | |
| rum genere, qualis debeat esse, consideretur. | |
| Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac | 10.1 |
| disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut no- | |
| minis aut generis aut actionis continet quaestionem. | |
| eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, consti- | |
| tutionem appellamus. constitutio est prima conflictio | 5 |
| causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc | |
| modo: 'fecisti': 'non feci' aut 'iure feci'. cum facti con- | |
| troversia est, quoniam coniecturis causa firmatur, con- | |
| stitutio coniecturalis appellatur. cum autem nominis, | |
| quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio de- | 10 |
| finitiva nominatur. cum vero, qualis res sit, quaeritur, | |
| quia et de vi et de genere negotii controversia est, con- | |
| stitutio generalis vocatur. at cum causa ex eo pendet, | |
| quia non aut is agere videtur, quem oportet, aut non | |
| cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo tem- | 15 |
| pore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, transla- | |
| tiva dicitur constitutio, quia actio translationis et com- | |
| mutationis indigere videtur. atque harum aliquam in | |
| omne causae genus incidere necesse est; nam in quam | |
| rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae. | 20 |
| quare eam ne causam quidem convenit putari. |