| Ac facti quidem controversia in omnia tempora | 1.11.1 |
| potest tribui. nam quid factum sit, potest quaeri, hoc | |
| modo: occideritne Aiacem Ulixes; et quid fiat, hoc | |
| modo: bonone animo sint erga populum Romanum Fre- | |
| gellani; et quid futurum sit, hoc modo: si Carthaginem | 5 |
| reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad | |
| rem publicam perventurum. | |
| Nominis est controversia, cum de facto convenit et | |
| quaeritur, id quod factum est quo nomine appelletur. | |
| quo in genere necesse est ideo nominis esse controver- | 10 |
| siam, quod de re ipsa non conveniat; non quod de | |
| facto non constet, sed quod id, quod factum sit, aliud | |
| alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet. | |
| quare in eiusmodi generibus definienda res erit verbis | |
| et breviter describenda, ut, si quis sacrum ex privato | 15 |
| subripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus; nam | |
| id cum quaeritur, necesse erit definire utrumque, quid | |
| sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere | |
| alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare opor- | |
| tere atque adversarii dicunt. | 20 |
| Generis est controversia, cum et, quid factum sit, | 12.1 |
| convenit et, quo id factum nomine appellari oporteat, | |
| constat et tamen, quantum et cuiusmodi et omnino | |
| quale sit, quaeritur, hoc modo: iustum an iniustum, | |
| utile an inutile, et omnia, in quibus, quale sit id, quod | 5 |
| factum est, quaeritur sine ulla nominis controversia. | |
| huic generi Hermagoras partes quattuor subposuit, de- | |
| liberativam, demonstrativam, iuridicialem, negotialem. | |
| quod eius, ut nos putamus, non mediocre peccatum | |
| reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut, si taciti | 10 |
| praeterierimus, sine causa non secuti putemur aut, si | |
| diutius in hoc constiterimus, moram atque impedimen- | |
| tum reliquis praeceptis intulisse videamur. si delibe- | |
| ratio et demonstratio genera sunt causarum, non pos- | |
| sunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem | 15 |
| enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus | |
| esse et pars non potest. deliberatio autem et demon- | |
| stratio genera sunt causarum. nam aut nullum causae | |
| genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demon- | |
| strativum et deliberativum. nullum dicere causae esse | 20 |
| genus, cum causas esse multas dicat et in eas praecepta | |
| det, amentia est; unum iudiciale autem solum esse qui | |
| potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsae | |
| similes inter se sint et ab iudiciali genere plurimum | |
| dissideant et suum quaeque finem habeat, quo referri | 25 |
| debeat? relinquitur ergo, ut omnia tria genera sint cau- | |
| sarum. [deliberatio et demonstratio non possunt recte | |
| partes alicuius generis causae putari. male igitur eas | |
| generalis constitutionis partes esse dixit.] |