| Quodsi generis causae partes non possunt recte pu- | 1.13.1 |
| tari, multo minus recte partis causae partes putabun- | |
| tur. pars autem causae est constitutio omnis; non enim | |
| causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam | |
| adcommodatur. at demonstratio et deliberatio generis | 5 |
| causae partes non possunt recte putari, quod ipsa sunt | |
| genera; multo igitur minus recte partis eius, quae hic | |
| dicitur, partes putabuntur. deinde si constitutio et | |
| ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, | |
| quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio | 10 |
| nec pars constitutionis est: [at si, quae intentionis de- | |
| pulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis | |
| est,] deliberatio et demonstratio neque constitutio nec | |
| pars constitutionis est. [si igitur constitutio et ipsa | |
| et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et de- | 15 |
| monstratio neque constitutio neque pars constitutionis | |
| est.] placet autem ipsi constitutionem intentionis esse | |
| depulsionem; placeat igitur oportet demonstrationem | |
| et deliberationem non esse constitutionem nec partem | |
| constitutionis. atque hoc eodem urguebitur, sive con- | 20 |
| stitutionem primam causae accusatoris confirmationem | |
| dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam | |
| eum eadem omnia incommoda sequentur. | |
| Deinde coniecturalis causa non potest simul ex | 14.1 |
| eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse | |
| et definitiva. nec definitiva causa potest simul ex | |
| eadem parte eodem in genere et definitiva esse et | |
| translativa. et omnino nulla constitutio nec pars con- | 5 |
| stitutionis potest simul et suam habere et alterius in | |
| se vim continere, ideo quod una quaeque ex se et ex | |
| sua natura simpliciter consideratur, altera assumpta | |
| numerus constitutionum duplicatur, non vis constitu- | |
| tionis augetur. at deliberativa causa simul ex eadem | 10 |
| parte eodem in genere et coniecturalem et generalem | |
| et definitivam et translativam solet habere constitu- | |
| tionem et unam aliquam et plures nonnumquam. ergo | |
| ipsa neque constitutio est nec pars constitutionis. idem | |
| in demonstratione solet usu venire. genera igitur, ut | 15 |
| ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes | |
| alicuius constitutionis. |