| Haec ergo constitutio, quam generalem nominamus, | 1.14.18 |
| partes videtur nobis duas habere, iuridicialem et neg- | |
| otialem. iuridicialis est, in qua aequi et recti natura | 20 |
| aut praemii aut poenae ratio quaeritur; negotialis, in | |
| qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, conside- | |
| ratur; cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti | |
| existimantur. ac iuridicialis quidem ipsa [et] in duas | 15.1 |
| tribuitur partes, absolutam et adsumptivam. absoluta | |
| est, quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quae- | |
| stionem; adsumptiva, quae ipsa ex se nihil dat firmi | |
| ad recusationem, foris autem aliquid defensionis ad- | 5 |
| sumit. eius partes sunt quattuor, concessio, remotio | |
| criminis, relatio criminis, conparatio. concessio est, | |
| cum reus non id, quod factum est, defendit, sed ut | |
| ignoscatur, postulat. haec in duas partes dividitur, | |
| purgationem et deprecationem. purgatio est, cum fac- | 10 |
| tum conceditur, culpa removetur. haec partes habet | |
| tres, inprudentiam, casum, necessitatem. deprecatio | |
| est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se con- | |
| fitetur et tamen, ut ignoscatur, postulat; quod genus | |
| perraro potest accidere. remotio criminis est, cum id | 15 |
| crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa et potestate | |
| in alium reus removere conatur. id dupliciter fieri pot- | |
| erit, si aut causa aut factum in alium transferetur. | |
| causa transferetur, cum aliena dicitur vi et potestate fac- | |
| tum, factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse | 20 |
| facere dicitur. relatio criminis est, cum ideo iure fac- | |
| tum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessierit. con- | |
| paratio est, cum aliud aliquid factum rectum aut utile | |
| contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur | |
| esse commissum. | 25 |