| In quarta constitutione, quam translativam nomi- | 1.16.1 |
| namus, eius constitutionis est controversia, cum aut | |
| quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut | |
| quo iure aut quo tempore agere oporteat, quaeritur | |
| aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione | 5 |
| actionis agitur. huius constitutionis Hermagoras in- | |
| ventor esse existimatur, non quo non usi sint ea ve- | |
| teres oratores saepe multi, sed quia non animadverte- | |
| runt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in | |
| numerum constitutionum. post autem ab hoc inventam | 10 |
| multi reprehenderunt, quos non tam inprudentia falli | |
| putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque | |
| obtrectatione quadam inpediri. | |
| Et constitutiones quidem et earum partes exposui- | |
| mus, exempla autem cuiusque generis tum commodius | 15 |
| exposituri videamur, cum in unum quodque eorum | |
| argumentorum copiam dabimus; nam argumentandi | |
| ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum | |
| causae statim poterit accommodari. | |
| Constitutione causae reperta statim placet conside- | 17.1 |
| rare, utrum causa sit simplex an iuncta; et si iuncta | |
| erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex | |
| aliqua conparatione. simplex est, quae absolutam in | |
| se continet unam quaestionem, hoc modo: 'Corinthiis | 5 |
| bellum indicamus an non?' coniuncta ex pluribus | |
| quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: | |
| 'utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus redda- | |
| tur an eo colonia deducatur'. ex conparatione, in qua per | |
| contentionem, utrum potius aut quid potissimum [sit], | 10 |
| quaeritur, ad hunc modum: 'utrum exercitus in Mace- | |
| doniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit | |
| auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra | |
| Hannibalem copiae sint'. |