| Deinde considerandum est, in ratione an in scripto | 1.17.15 |
| sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae | |
| ex scriptionis genere nascitur. eius autem genera, | |
| quae separata sunt a constitutionibus, quinque sunt. | |
| nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris | |
| dissidere, tum inter se duae leges aut plures discre- | 20 |
| pare, tum id, quod scriptum est, duas aut plures res | |
| significare, tum ex eo, quod scriptum est, aliud, quod | |
| non scriptum est, inveniri, tum vis verbi quasi in de- | |
| finitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. quare | |
| primum genus de scripto et sententia, secundum ex | 25 |
| contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratio- | |
| cinativum, quintum definitivum nominamus. ratio est | 18.1 |
| autem, cum omnis quaestio non in scriptione, sed in | |
| aliqua argumentatione consistit. | |
| Ac tum, considerato genere causae, [cognita con- | |
| stitutione,] cum simplexne an iuncta sit intellexeris et | 5 |
| scripti an rationis habeat controversiam videris, dein- | |
| ceps erit videndum, quae quaestio, quae ratio, quae | |
| iudicatio, quod firmamentum causae sit; quae omnia a | |
| constitutione proficiscantur oportet. quaestio est ea, | |
| quae ex conflictione causarum gignitur controversia, | 10 |
| hoc modo: 'non iure fecisti'; 'iure feci'. causarum autem | |
| est conflictio, in qua constitutio constat. ex ea igitur | |
| nascitur controversia, quam quaestionem dicimus, | |
| haec: 'iurene fecerit?' ratio est ea, quae continet cau- | |
| sam, quae si sublata sit, nihil in causa controversiae | 15 |
| relinquatur, hoc modo, ut docendi causa in facili et | |
| pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur | |
| matricidii, nisi hoc dicat 'iure feci; illa enim patrem | |
| meum occiderat', non habet defensionem. qua ratione | |
| sublata omnis controversia quoque sublata sit. ergo | 20 |
| eius causae ratio est, quod illa Agamemnonem occi- | |
| derit. iudicatio est, quae ex infirmatione [et confirma- | |
| tione] rationis nascitur controversia. nam sit ea nobis | |
| exposita ratio, quam paulo ante exposuimus: 'illa enim | |
| meum,' inquit, 'patrem occiderat': 'at non,' inquiet ad- | 25 |
| versarius, 'abs te filio matrem necari oportuit; potuit | |
| enim sine tuo scelere illius factum puniri'. ex hac de- | |
| ductione rationis illa summa nascitur controversia, | |
| quam iudicationem appellamus. ea est huiusmodi: rec- | |
| tumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis | 30 |
| patrem occidisset. firmamentum est firmissima argu- | 19.1 |
| mentatio defensoris et appositissima ad iudicationem: | |
| ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae | |
| fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in | |
| regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas | 5 |
| liberi sui potissimum petere debuerint. Et in ceteris | |
| quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes | |
| reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia | |
| ratio non est—factum enim non conceditur—, non | |
| potest ex deductione rationis nasci iudicatio. quare ne- | 10 |
| cesse est eandem esse quaestionem et iudicationem: | |
| factum est, non est factum, factumne sit? quot autem | |
| in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem | |
| necesse erit quaestiones, rationes, iudicationes, firma- | |
| menta reperire. | 15 |