| Tum his omnibus in causa repertis denique sin- | 1.19.16 |
| gulae partes totius causae considerandae sunt. nam non | |
| ut quidque dicendum primum est, ita primum animad- | |
| vertendum videtur; ideo quod illa, quae prima dicun- | |
| tur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum | 20 |
| causa, ex iis ducas oportet, quae post dicenda sunt. | |
| quare cum iudicatio et ea, quae ad iudicationem oportet | |
| argumenta inveniri, diligenter erunt artificio reperta, | |
| cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandae | |
| sunt ceterae partes orationis. eae partes sex esse om- | 25 |
| nino nobis videntur: exordium, narratio, partitio, con- | |
| firmatio, reprehensio, conclusio. | |
| Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos | |
| quoque primum in rationem exordiendi praecepta da- | |
| bimus. | 30 |
| Exordium est oratio animum auditoris idonee com- | 20.1 |
| parans ad reliquam dictionem: quod eveniet, si eum | |
| benivolum, attentum, docilem confecerit. quare qui | |
| bene exordiri causam volet, eum necesse est genus suae | |
| causae diligenter ante cognoscere. Genera causarum | 5 |
| quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps, | |
| obscurum. honestum causae genus est, cui statim sine | |
| oratione nostra favet auditoris animus; admirabile, a | |
| quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt; hu- | |
| mile, quod neglegitur ab auditore et non magno opere | 10 |
| adtendendum videtur; anceps, in quo aut iudicatio | |
| dubia est aut causa et honestatis et turpitudinis parti- | |
| ceps, ut et benivolentiam pariat et offensionem; obscu- | |
| rum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus | |
| ad cognoscendum negotiis causa est implicata. quare | 15 |
| cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quo- | |
| que dispari ratione in uno quoque genere necesse est. | |
| igitur exordium in duas partes dividitur, in principium | |
| et insinuationem. principium est oratio perspicue et | |
| protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem | 20 |
| aut attentum. insinuatio est oratio quadam dissimu- | |
| latione et circumitione obscure subiens auditoris | |
| animum. |