| In admirabili genere causae, si non omnino infesti | 1.21.1 |
| auditores erunt, principio benivolentiam conparare li- | |
| cebit. sin erunt vehementer abalienati, confugere ne- | |
| cesse erit ad insinuationem. nam ab iratis si perspicue | |
| pax et benivolentia petitur, non modo ea non inve- | 5 |
| nitur, sed augetur atque inflammatur odium. in humili | |
| autem genere causae contemptionis tollendae causa ne- | |
| cesse est attentum efficere auditorem. anceps genus | |
| causae si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa iudi- | |
| catione exordiendum est. sin autem partem turpitu- | 10 |
| dinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare | |
| oportebit, ut in genus honestum causa translata vi- | |
| deatur. cum autem erit honestum causae genus, vel | |
| praeteriri principium poterit vel, si commodum fuerit, | |
| aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua | 15 |
| firmissima ratione nostrae dictionis; sin uti prin- | |
| cipio placebit, benivolentiae partibus utendum est, ut | |
| id, quod est, augeatur. in obscuro causae genere per | |
| principium dociles auditores efficere oportebit. | |
| Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat | 20 |
| dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quae- | |
| que rationibus res confici possit. | |
| Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra, | 22.1 |
| ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. ab | |
| nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia | |
| dicemus; si crimina inlata et aliquas minus honestas | |
| suspiciones iniectas diluemus; si, quae incommoda acci- | 5 |
| derint aut quae instent difficultates, proferemus; si | |
| prece et obsecratione humili ac supplici utemur. ab ad- | |
| versariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam | |
| aut in contemptionem adducemus. in odium ducentur, | |
| si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose | 10 |
| factum proferetur; in invidiam, si vis eorum, potentia, | |
| divitiae, cognatio [pecuniae] proferentur atque eorum | |
| usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis vi- | |
| deantur quam causae suae confidere; in contemp- | |
| tionem adducentur, si eorum inertia, neglegentia, igna- | 15 |
| via, desidiosum studium et luxuriosum otium profe- | |
| retur. ab auditorum persona benivolentia captabitur, | |
| si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae profe- | |
| rentur, ut ne qua assentatio nimia significetur, si de | |
| iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii | 20 |
| et auctoritatis exspectatio sit ostendetur; ab rebus, si | |
| nostram causam laudando extollemus, adversariorum | |
| causam per contemptionem deprimemus. Attentos | 23.1 |
| autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi | |
| erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes | |
| aut ad eos, qui audient, aut ad aliquos inlustres ho- | |
| mines aut ad deos inmortales aut ad summam rem pu- | 5 |
| blicam pertinere; et si pollicebimur nos brevi nostram | |
| causam demonstraturos atque exponemus iudica- | |
| tionem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles audi- | |
| tores faciemus, si aperte et breviter summam causae | |
| exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. nam | 10 |
| et, cum docilem velis facere, simul attentum facias | |
| oportet. nam is est maxime docilis, qui attentissime est | |
| paratus audire. |