| Nunc insinuationes quemadmodum tractari con- | 1.23.14 |
| veniat, deinceps dicendum videtur. insinuatione igitur | 15 |
| utendum est, cum admirabile genus causae est, hoc | |
| est, ut ante diximus, cum animus auditoris infestus | |
| est. id autem tribus ex causis fit maxime: si aut | |
| inest in ipsa causa quaedam turpitudo aut ab iis, | |
| qui ante dixerunt, iam quiddam auditori persuasum | 20 |
| videtur aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam | |
| illi, quos audire oportet, defessi sunt audiendo. nam | |
| ex hac quoque re non minus quam ex primis duabus | |
| in oratore nonnumquam animus auditoris offenditur. | |
| Si causae turpitudo contrahit offensionem, aut pro eo | 24.1 |
| homine, in quo offenditur, alium hominem, qui dili- | |
| gitur, interponi oportet; aut pro re, in qua offen- | |
| ditur, aliam rem, quae probatur; aut pro re hominem | |
| aut pro homine rem, ut ab eo, quod odit, ad id, quod | 5 |
| diligit, auditoris animus traducatur; et dissimulare te | |
| id defensurum, quod existimeris; deinde, cum iam mi- | |
| tior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defen- | |
| sionem et dicere ea, quae indignentur adversarii, tibi | |
| quoque indigna videri; deinde, cum lenieris eum, qui | 10 |
| audiet, demonstrare, nihil eorum ad te pertinere et ne- | |
| gare quicquam de adversariis esse dicturum, neque hoc | |
| neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur, | |
| et tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis | |
| auditorum voluntatem; et aliquorum iudicium simili de | 15 |
| re aut auctoritatem proferre imitatione dignam; deinde | |
| eandem aut consimilem aut maiorem aut minorem agi | |
| rem in praesenti demonstrare. Sin oratio adversariorum | 25.1 |
| fidem videbitur auditoribus fecisse—id quod ei, qui | |
| intellegit, quibus rebus fides fiat, facile erit cognitu— | |
| oportet aut de eo, quod adversarii firmissimum sibi pu- | |
| tarint et maxime ii, qui audient, probarint, primum te | 5 |
| dicturum polliceri, aut ab adversarii dicto exordiri et | |
| ab eo potissimum, quod ille nuperrime dixerit, aut du- | |
| bitatione uti, quid primum dicas aut cui potissimum | |
| loco respondeas, cum admiratione. nam auditor cum | |
| eum, quem adversarii perturbatum putat oratione, vi- | 10 |
| det animo firmissimo contra dicere paratum, plerum- | |
| que se potius temere assensisse quam illum sine causa | |
| confidere arbitratur. Sin auditoris studium defatigatio | |
| abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris, | |
| esse dicturum commodum est polliceri; non imitaturum | 15 |
| adversarium. sin res dabit, non inutile est ab aliqua | |
| re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quae nata | |
| sit, quod genus strepitu, acclamatione; aut iam parata, | |
| quae vel apologum vel fabulam vel aliquam contineat | |
| inrisionem; aut si rei dignitas adimet iocandi facul- | 20 |
| tatem, aliquid triste, novum, horribile statim non in- | |
| commodum est inicere. nam, ut cibi satietas et fasti- | |
| dium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci miti- | |
| gatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione | |
| integratur aut risu novatur. | 25 |