| Ac separatim quidem, quae de principio et de insi- | 1.25.26 |
| nuatione dicenda videbantur, haec fere sunt: nunc | |
| quiddam brevi communiter de utroque praecipiendum | |
| videtur. | |
| Exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet | 30 |
| habere et omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem, | |
| in se continere, propterea quod id optime faciendum | |
| est, quod oratorem auditori maxime commendat; | |
| splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum, | |
| propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis | 35 |
| atque artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime | |
| orationi fidem, oratori adimit auctoritatem. | |
| Vitia vero haec sunt certissima exordiorum, quae | 26.1 |
| summo opere vitare oportebit: vulgare, commune, com- | |
| mutabile, longum, separatum, translatum, contra prae- | |
| cepta. vulgare est, quod in plures causas potest accom- | |
| modari, ut convenire videatur. commune, quod nihilo | 5 |
| minus in hanc quam in contrariam partem causae pot- | |
| est convenire. commutabile, quod ab adversario potest | |
| leviter mutatum ex contraria parte dici. longum est, | |
| quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est | |
| producitur. separatum, quod non ex ipsa causa ductum | 10 |
| est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi. | |
| translatum est, quod aliud conficit, quam causae genus | |
| postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum beni- | |
| volentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum | |
| insinuationem res postulet. contra praecepta est, quod | 15 |
| nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta | |
| traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque beni- | |
| volum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo | |
| nihil profecto peius est, ut contra sit, facit. |