| Ac de exordio quidem satis dictum est. | 1.26.20 |
| Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expo- | 27.1 |
| sitio. narrationum genera tria sunt: unum genus est, | |
| in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae con- | |
| tinetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam | |
| aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non | 5 |
| alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis | |
| causa interponitur. tertium genus est remotum a civi- | |
| libus causis, quod delectationis causa non inutili cum | |
| exercitatione dicitur et scribitur. eius partes sunt duae, | |
| quarum altera in negotiis, altera in personis maxime | 10 |
| versatur. ea, quae in negotiorum expositione posita | |
| est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumen- | |
| tum. fabula est, in qua nec verae nec veri similes res | |
| continentur, cuiusmodi est: 'Angues ingentes alites, | |
| iuncti iugo . . . '. historia est gesta res, ab aetatis nostrae | 15 |
| memoria remota; quod genus: 'Appius indixit Cartha- | |
| giniensibus bellum'. argumentum est ficta res, quae | |
| tamen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium: 'Nam | |
| is postquam excessit ex ephebis, [Sosia] . . . '. illa autem | |
| narratio, quae versatur in personis, eiusmodi est, ut | 20 |
| in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et | |
| animi perspici possint, hoc modo: | |
| 'Venit ad me saepe clam[it]ans: Quid agis, Micio? | |
| Cur perdis adulescentem nobis? cur amat? | |
| Cur potat? cur tu his rebus sumptum suggeris, | 25 |
| Vestitu nimio indulges? nimium ineptus es. | |
| Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum'. | |
| hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas, | |
| confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine, | |
| gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio, | 30 |
| dissimulatione, errore, misericordia, fortunae commu- | |
| tatione, insperato incommodo, subita laetitia, iucundo | |
| exitu rerum. verum haec ex iis, quae postea de elocu- | |
| tione praecipientur, ornamenta sumentur. |