| Nunc de narratione ea, quae causae continet ex- | 1.28.1 |
| positionem, dicendum videtur. oportet igitur eam tres | |
| habere res: ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis | |
| erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur et non | |
| ab ultimo repetetur, et si, cuius rei satis erit summam | 5 |
| dixisse, eius partes non dicentur—nam saepe satis | |
| est, quid factum sit, dicere, ut ne narres, quemadmo- | |
| dum sit factum—, et si non longius, quam quo opus | |
| est, in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam | |
| transibitur; et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo, | 10 |
| quod dictum est, id, quod non est dictum, intellegatur; | |
| et si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod | |
| nec obest nec adiuvat, praeteribitur; et si semel unum | |
| quicque dicetur; et si non ab eo, quo in proxime desi- | |
| tum erit, deinceps incipietur. ac multos imitatio brevi- | 15 |
| tatis decipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi | |
| sint; cum dent operam, ut res multas brevi dicant, non | |
| ut omnino paucas res dicant et non plures, quam ne- | |
| cesse sit. nam plerisque breviter videtur dicere, qui | |
| ita dicit: 'Accessi ad aedes. puerum vocavi. respondit. | 20 |
| quaesivi dominum. domi negavit esse.' hic, tametsi tot | |
| res brevius non potuit dicere, tamen, quia satis fuit | |
| dixisse: 'domi negavit esse', fit rerum multitudine | |
| longus. quare hoc quoque in genere vitanda est bre- | |
| vitatis imitatio et non minus rerum non necessaria- | 25 |
| rum quam verborum multitudine supersedendum est. | |
| Aperta autem narratio poterit esse, si, ut quidque | 29.1 |
| primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum | |
| ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur, ut | |
| gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. hic | |
| erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid con- | 5 |
| torte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne | |
| ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur, ne | |
| quid, quod ad rem pertineat, praetereatur; et omnino, | |
| quae praecepta de brevitate sunt, hoc quoque in ge- | |
| nere sunt conservanda. nam saepe res parum est in- | 10 |
| tellecta longitudine magis quam obscuritate narra- | |
| tionis. ac verbis quoque dilucidis utendum est; quo | |
| de genere dicendum est in praeceptis elocutionis. Pro- | |
| babilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea, quae | |
| solent apparere in veritate; si personarum dignitates | 15 |
| servabuntur; si causae factorum exstabunt; si fuisse | |
| facultates faciundi videbuntur; si tempus idoneum, si | |
| spatii satis, si locus opportunus ad eandem rem, qua | |
| de re narrabitur, fuisse ostendetur; si res et ad | |
| eorum, qui agent, naturam et ad vulgi morem et ad | 20 |
| eorum, qui audient, opinionem accommodabitur. Ac | |
| veri quidem similis ex his rationibus esse poterit: | |
| illud autem praeterea considerare oportebit, ne, aut | 30.1 |
| cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen inter- | |
| ponatur; aut non loco aut non, quemadmodum causa | |
| postulet, narretur. obest tum, cum ipsius rei gestae | |
| expositio magnam excipit offensionem, quam argu- | 5 |
| mentando et causam agendo leniri oportebit. quod cum | |
| accidet, membratim oportebit partes rei gestae disper- | |
| gere in causam et ad unam quamque confestim | |
| rationem accommodare, ut vulneri praesto medica- | |
| mentum sit et odium statim defensio mitiget. nihil | 10 |
| prodest narratio tum, cum ab adversariis re exposita | |
| nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare; | |
| aut ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra | |
| nihil intersit eos alio pacto docere. quod cum accidit, | |
| omnino narratione supersedendum est. non loco dici- | 15 |
| tur, cum non in ea parte orationis conlocatur, in qua | |
| res postulat; quo de genere agemus tum, cum de dispo- | |
| sitione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. | |
| non, quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut | |
| id, quod adversario prodest, dilucide et ornate expo- | 20 |
| nitur aut id, quod ipsum adiuvat, obscure dicitur et | |
| neglegenter. quare, ut hoc vitium vitetur, omnia tor- | |
| quenda sunt ad commodum suae causae, contraria, | |
| quae praeteriri poterunt, praetereundo, quae dicenda | |
| erunt, leviter attingendo, sua diligenter et enodate | 25 |
| narrando. |