| Ac de narratione quidem satis dictum videtur; dein- | 1.30.27 |
| ceps ad partitionem transeamus. | |
| Recte habita in causa partitio inlustrem et per- | 31.1 |
| spicuam totam efficit orationem. partes eius sunt | |
| duae, quarum utraque magno opere ad aperiendam | |
| causam et constituendam pertinet controversiam. una | |
| pars est, quae, quid cum adversariis conveniat et quid | 5 |
| in controversia relinquatur, ostendit; ex qua certum | |
| quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat | |
| habere occupatum. altera est, in qua rerum earum, | |
| de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur | |
| distributa; ex qua conficitur, ut certas animo res te- | 10 |
| neat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum. | |
| Nunc utroque genere partitionis quemadmodum con- | |
| veniat uti, breviter dicendum videtur. Quae partitio, | |
| quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, haec | |
| debet illud, quod convenit, inclinare ad suae causae | 15 |
| commodum, hoc modo: 'interfectam matrem esse a filio | |
| convenit mihi cum adversariis'. item contra: 'interfec- | |
| tum esse a Clytaemestra Agamemnonem convenit'. nam | |
| hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen | |
| suae causae commodo consuluit. deinde, quid contro- | 20 |
| versiae sit, ponendum est in iudicationis expositione; | |
| quae quemadmodum inveniretur, ante dictum est. Quae | 32.1 |
| partitio rerum distributam continet expositionem, | |
| haec habere debet: brevitatem, absolutionem, pauci- | |
| tatem. brevitas est, cum nisi necessarium nullum assu- | |
| mitur verbum. haec in hoc genere idcirco est utilis, | 5 |
| quod rebus ipsis et partibus causae, non verbis neque | |
| extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. | |
| absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in cau- | |
| sam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in | |
| partitione, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut | 10 |
| sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac tur- | |
| pissimum est, inferatur. paucitas in partitione serva- | |
| tur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixtim | |
| cum partibus implicantur. nam genus est, quod plures | |
| partes amplectitur, ut animal. pars est, quae subest | 15 |
| generi, ut equus. sed saepe eadem res alii genus, alii | |
| pars est. nam homo animalis pars est, Thebani aut | |
| Troiani genus. haec ideo diligentius inducitur di- | |
| scriptio, ut aperta [intellecta] generum et partium ra- | |
| tione paucitas generum in partitione servari possit. nam | 20 |
| qui ita partitur: 'ostendam propter cupiditatem et au- | |
| daciam et avaritiam adversariorum omnia incommo- | |
| da ad rem publicam pervenisse', is non intellexit in | |
| partitione exposito genere partem se generis ad- | |
| miscuisse. nam genus est omnium nimirum libidinum | 25 |
| cupiditas, eius autem generis sine dubio pars est ava- | |
| ritia. hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus po- | 33.1 |
| sueris, eius * sicuti aliquam diversam ac dissimilem | |
| partem ponas in eadem partitione. quodsi quod in | |
| genus plures incident partes, id cum in prima causae | |
| partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tem- | 5 |
| pore [eo] commodissime, cum ad ipsum ventum erit | |
| explicandum in causae dictione post partitionem. | |
| atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura, | |
| quam satis est, demonstraturos nos dicamus, hoc modo: | |
| 'ostendam adversarios, quod arguamus, et potuisse | 10 |
| facere et voluisse et fecisse'; nam fecisse satis est | |
| ostendere: aut, cum in causa partitio nulla sit, [et] cum | |
| simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione, | |
| id quod perraro potest accidere. |