| Ac sunt alia quoque praecepta partitionum, quae ad | 1.33.15 |
| hunc usum oratorium non tanto opere pertineant, quae | |
| versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa trans- | |
| tulimus, quae convenire viderentur, quorum nihil in | |
| ceteris artibus inveniebamus. | |
| Atque his de partitione praeceptis in omni dictione | 20 |
| meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut expo- | |
| sita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus | |
| explicatis peroratum sit [hoc modo], ut ne quid po- | |
| sterius praeter conclusionem inferatur. partitur apud | |
| Terentium breviter et commode senex in Andria, quae | 25 |
| cognoscere libertum velit: | |
| 'Eo pacto et gnati vitam et consilium meum | |
| Cognosces et quid facere in hac re te velim'. | |
| itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita | |
| narrat, primum nati vitam: 'Nam is postquam excessit | 30 |
| ex ephebis . . . '; deinde suum consilium: 'Et nunc id | |
| operam do . . . '. deinde quid Sosiam velit facere, id | |
| quod postremum posuit in partitione, postremum di- | |
| cit: 'Nunc tuum est officium . . . '. quemadmodum igitur | |
| hic et ad primam quamque partem primum accessit | 35 |
| et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis pla- | |
| cet et ad singulas partes accedere et omnibus abso- | |
| lutis perorare. | |
| Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse | |
| postulat, praecipiendum videtur. | 40 |
| Confirmatio est, per quam argumentando nostrae | 34.1 |
| causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit | |
| oratio. huius partis certa sunt praecepta, quae in | |
| singula causarum genera dividentur. verumtamen non | |
| incommodum videtur quandam silvam atque materiam | 5 |
| universam ante permixtim et confuse exponere omnium | |
| argumentationum, post autem tradere, quemadmodum | |
| unum quodque causae genus hinc omnibus argumen- | |
| tandi rationibus tractis confirmari oporteat. |