| Omnes res argumentando confirmantur aut ex eo, | 1.34.10 |
| quod personis, aut ex eo, quod negotiis est adtributum. | |
| Ac personis has res adtributas putamus: nomen, na- | |
| turam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, | |
| consilia, facta, casus, orationes. nomen est, quod uni | |
| cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et | 15 |
| certo vocabulo appellatur. naturam ipsam definire | |
| difficile est; partes autem eius enumerare eas, quarum | |
| indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. eae | 35.1 |
| autem partim divino, partim mortali in genere ver- | |
| santur. mortalium autem pars in hominum, pars in | |
| bestiarum genere numerantur. atque hominum genus | |
| et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in | 5 |
| natione, patria, cognatione, aetate. natione, Graius an | |
| barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; co- | |
| gnatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; | |
| aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex. | |
| praeterea commoda et incommoda considerantur ab | 10 |
| natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an | |
| inbecillus, longus an brevis, formonsus an deformis, | |
| velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obli- | |
| viosus, comis [officiosus] an infacetus, pudens, patiens | |
| an contra; et omnino quae a natura dantur animo et | 15 |
| corpori considerabuntur [et haec in natura conside- | |
| randa]. nam quae industria comparantur, ad habitum | |
| pertinent, de quo posterius est dicendum. in victu con- | |
| siderare oportet, apud quem et quo more et cuius | |
| arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium | 20 |
| magistros, quos vivendi praeceptores, quibus amicis | |
| utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, | |
| quo modo rem familiarem administret, qua consuetu- | |
| dine domestica sit. in fortuna quaeritur, servus sit an | |
| liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate: | 25 |
| si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an con- | |
| tra; quales liberos habeat. ac si de non vivo quaeretur, | |
| etiam quali morte sit affectus, erit considerandum. | |
| habitum autem [hunc] appellamus animi aut corporis | 36.1 |
| constantem et absolutam aliqua in re perfectionem, | |
| ut virtutis aut artis alicuius perceptionem aut quamvis | |
| scientiam et item corporis aliquam commoditatem non | |
| natura datam, sed studio et industria partam. affectio | 5 |
| est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa | |
| commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, | |
| morbus, debilitas et alia, quae in eodem genere re- | |
| periuntur. studium est autem animi assidua et vehe- | |
| menter ad aliquam rem adplicata magna cum voluptate | 10 |
| occupatio, ut philosophiae, poëticae, geometricae, lit- | |
| terarum. consilium est aliquid faciendi aut non fa- | |
| ciendi excogitata ratio. facta autem et casus et ora- | |
| tiones tribus ex temporibus considerabuntur: quid | |
| fecerit [aut] quid ipsi acciderit [aut] quid dixerit; aut | 15 |
| quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; aut quid fac- | |
| turus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. |