| Ac personis quidem haec videntur esse adtributa: | 1.36.18 |
| negotiis autem quae sunt adtributa, partim sunt con- | 37.1 |
| tinentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii | |
| considerantur, partim adiuncta negotio sunt, partim | |
| negotium consequuntur. | |
| Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper | 5 |
| affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt se- | |
| parari. ex his prima est brevis conplexio totius neg- | |
| otii, quae summam continet facti, hoc modo: parentis | |
| occisio, patriae proditio; deinde causa eius summae, | |
| per quam et quam ob rem et cuius rei causa factum | 10 |
| sit, quaeritur; deinde ante gestam rem quae facta sint | |
| continenter usque ad ipsum negotium; deinde, in ipso | |
| gerendo negotio quid actum sit; deinde, quid postea | |
| factum sit. | |
| In gestione autem negotii, qui locus secundus erat | 38.1 |
| de iis, quae negotiis adtributa sunt, quaeretur locus, | |
| tempus, modus, occasio, facultas. locus consideratur, | |
| in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videatur | |
| habuisse ad negotium administrandum. ea autem op- | 5 |
| portunitas quaeritur ex magnitudine, intervallo, longin- | |
| quitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura | |
| ipsius loci et vicinitatis et totius regionis; ex his | |
| etiam attributionibus: sacer profanus, publicus anne | |
| privatus, alienus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut | 10 |
| fuerit. tempus autem est—id quo nunc utimur, nam | 39.1 |
| ipsum quidem generaliter definire difficile est—pars | |
| quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, | |
| diurni nocturnive spatii certa significatione. in hoc et | |
| quae praeterierint, considerantur: et eorum ipsorum, | 5 |
| quae aut propter vetustatem obsoleverint aut incredi- | |
| bilia videantur, ut iam in fabularum numerum repo- | |
| nantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra re- | |
| mota tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum | |
| monumenta certa in litteris exstent; et quae nuper gesta | 10 |
| sint, quae scire plerique possint; et item quae instent in | |
| praesentia et cum maxime fiant; et quae consequan- | |
| tur, in quibus potest considerari, quid ocius et quid | |
| serius futurum sit. et item communiter in tempore per- | |
| spiciendo longinquitas eius est consideranda. nam | 15 |
| saepe oportet commetiri cum tempore negotium et vi- | |
| dere, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo | |
| rerum in eo transigi tempore. [consideratur autem tem- | |
| pus et anni et mensis et diei et noctis et vigiliae et | |
| horae et in aliqua parte alicuius horum.] occasio au- | 40.1 |
| tem est pars temporis habens in se alicuius rei idoneam | |
| faciendi aut non faciendi opportunitatem. quare cum | |
| tempore hoc differt: nam genere quidem utrumque | |
| idem esse intellegitur, verum in tempore spatium quo- | 5 |
| dam modo declaratur, quod in annis aut in anno aut | |
| in aliqua anni parte spectatur, in occasione ad spatium | |
| temporis faciendi quaedam opportunitas intellegitur | |
| adiuncta. (quare cum genere idem sit, fit aliud, quod | |
| parte quadam et specie, ut diximus, differat.) haec | 10 |
| distribuitur in tria genera: publicum, commune, sin- | |
| gulare. publicum est, quod civitas universa aliqua de | |
| causa frequentat, ut ludi, dies festus, bellum. commune, | |
| quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis, | |
| vindemia, calor, frigus. singulare autem est, quod ali- | 15 |
| qua de causa privatim alicui solet accidere, ut nup- | |
| tiae, sacrificium, funus, convivium, somnus. modus | 41.1 |
| autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum | |
| sit, quaeritur. eius partes sunt prudentia et inprudentia. | |
| prudentiae [autem] ratio quaeritur ex iis, quae clam, | |
| palam, vi, persuasione fecerit. inprudentia autem in | 5 |
| purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, | |
| casus, necessitas, et in affectionem animi, hoc est | |
| molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in | |
| simili genere versantur. facultates sunt, aut quibus fa- | |
| cilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest. | 10 |