| Adiunctum negotio autem id intellegitur, quod maius | 1.41.11 |
| et quod minus et quod aeque magnum et quod simile | |
| erit ei negotio, quo de agitur, et quod contrarium | |
| et quod disparatum, et genus et pars et eventus. maius | |
| et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex | 15 |
| figura negotii, sicut ex statura corporis, consideratur. | |
| simile autem ex specie conparabili aut ex conferunda at- | 42.1 |
| que assimulanda natura iudicatur. contrarium est, quod | |
| positum in genere diverso ab eodem, cui contrarium di- | |
| citur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors. | |
| disparatum autem est id, quod ab aliqua re praeposi- | 5 |
| tione negationis separatur, hoc modo: sapere et non | |
| sapere. genus est, quod partes aliquas amplectitur, ut | |
| cupiditas. pars est, quae subest generi, ut amor, ava- | |
| ritia. eventus est exitus alicuius negotii, in quo quaeri | |
| solet, quid ex quaque re evenerit, eveniat, eventurum | 10 |
| sit. quare hoc in genere, ut commode, quid eventurum | |
| sit, ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat | |
| evenire, considerandum est, hoc modo: ex arrogantia | |
| odium, ex insolentia arrogantia. | |
| Quarta autem pars est ex iis <rebus>, quas negotiis | 43.1 |
| dicebamus esse adtributas, consecutio. in hac eae res | |
| quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: pri- | |
| mum, quod factum est, quo id nomine appellari con- | |
| veniat; deinde eius facti qui sint principes et inven- | 5 |
| tores, qui denique auctoritatis eius et inventionis com- | |
| probatores atque aemuli; deinde ecquae de ea re aut | |
| eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, | |
| artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an | |
| insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate | 10 |
| comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera, | |
| quae factum aliquid similiter confestim aut ex inter- | |
| vallo solent consequi. deinde postremo adtendendum | |
| est, num quae res ex iis rebus, quae positae sunt in par- | |
| tibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus | 15 |
| in deliberativo genere causae distinctius erit dicendum. |