| Ac negotiis quidem fere res haec, quas commemora- | 1.43.17 |
| vimus, sunt adtributae. | |
| Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos | 44.1 |
| commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut ne- | |
| cessaria debebit esse. etenim, ut breviter describa- | |
| mus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex | |
| genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut ne- | 5 |
| cessarie demonstrans. | |
| Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicun- | |
| tur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: 'si peperit, | |
| cum viro concubuit.' hoc genus argumentandi, quod in | |
| necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur | 10 |
| in dicendo aut per complexionem aut per enumera- | |
| tionem aut per simplicem conclusionem. conplexio est, | 45.1 |
| in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc mo- | |
| dum: 'si inprobus est, cur uteris? si probus, cur accusas?' | |
| enumeratio est, in qua pluribus rebus expositis et | |
| ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur, | 5 |
| hoc pacto: 'necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc | |
| esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici | |
| gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum; | |
| nam sine causa maleficium susceptum non potest esse; | |
| si neque inimicitiae fuerunt nec metus ullus nec spes | 10 |
| [ex morte illius] alicuius commodi neque ad amicum | |
| huius aliquem mors illius pertinebat: relinquitur igi- | |
| tur, ut ab hoc non sit occisus.' simplex autem conclusio | |
| ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: 'si | |
| vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo | 15 |
| ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod | |
| dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem | |
| facere.' atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo | |
| pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum | |
| in se argumentationis habeat et quandam similitudinem | 20 |
| necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex | |
| necessaria ratione consistat. |