| Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod | 1.46.1 |
| in opinione positum est aut quod habet in se ad haec | |
| quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. | |
| in eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi | |
| est: 'si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit | 5 |
| ius iurandum.' in eo autem, quod in opinione positum | |
| est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos | |
| poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent | |
| operam, non arbitrari deos esse. similitudo autem in | |
| contrariis et <ex> paribus et in iis rebus, quae sub ean- | 10 |
| dem rationem cadunt, maxime spectatur. in contrariis, | |
| hoc modo: 'nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci | |
| convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam | |
| non oportet.' ex pari, sic: 'nam ut locus sine portu na- | 47.1 |
| vibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis | |
| amicis non potest esse.' in iis rebus, quae sub eandem | |
| rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur: | |
| 'nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Her- | 5 |
| mocreonti quidem turpe est conducere.' haec tum vera | |
| sunt, hoc pacto: 'quoniam cicatrix est, fuit vulnus'; tum | |
| veri similia, hoc modo: 'si multus erat in calceis pulvis, | |
| ex itinere eum venire oportebat.' | |
| Omne autem—ut certas quasdam in partes tri- | 10 |
| buamus—probabile, quod sumitur ad argumen- | |
| tationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum | |
| aut comparabile. signum est, quod sub sensum ali- | 48.1 |
| quem cadit et quiddam significat, quod ex ipso pro- | |
| fectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso neg- | |
| otio aut post sit consecutum et tamen indiget testi- | |
| monii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, | 5 |
| pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod | |
| sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: | |
| 'nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos | |
| esse cupiat.' iudicatum est res assensione aut auctori- | |
| tate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id | 10 |
| tribus in generibus spectatur, religioso, communi, | |
| adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudica- | |
| runt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et | |
| secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, | |
| ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod ho- | 15 |
| mines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua | |
| constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum | |
| populus Romanus, qui eum [ob id factum] eo quod | |
| insciente collega in censura <non>nihil gessit post | |
| censuram consulem fecit. conparabile autem est, quod | 49.1 |
| in rebus diversis similem aliquam rationem continet. | |
| eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. imago | |
| est oratio demonstrans corporum aut naturarum simi- | |
| litudinem. conlatio est oratio rem cum re ex simili- | 5 |
| tudine conferens. exemplum est, quod rem auctoritate | |
| aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut in- | |
| firmat. horum exempla et descriptiones in praeceptis | |
| elocutionis cognoscentur. |