| Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, | 1.49.10 |
| apertus est nec minus dilucide, quam rei natura fere- | |
| bat, demonstratus est; quemadmodum autem quaeque | |
| constitutio et pars constitutionis et omnis contro- | |
| versia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari | |
| debeat et quae in quamque argumentationes conve- | 15 |
| niant, singillatim in secundo libro de uno quoque ge- | |
| nere dicemus. in praesentia tantummodo numeros et | |
| modos et partes argumentandi confuse et permixtim | |
| dispersimus; post discripte et electe in genus quodque | |
| causae, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus. | 20 |
| Atque inveniri quidem omnis ex his locis argu- | 50.1 |
| mentatio poterit: inventam exornari et certas in partes | |
| distingui et suavissimum est et summe necessarium | |
| et ab artis scriptoribus maxime neglectum. quare et | |
| de ea praeceptione nobis et in hoc loco dicendum visum | 5 |
| est, ut ad inventionem argumentandi <ratio> adiun- | |
| geretur. et magna cum cura et diligentia locus hic om- | |
| nis considerandus est, quod rei non solum magna uti- | |
| litas est, sed praecipiendi quoque summa difficultas. | |
| Omnis igitur argumentatio aut per inductionem | 51.1 |
| tractanda est aut per ratiocinationem. | |
| Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat | |
| assensionem eius, quicum instituta est; quibus assen- | |
| sionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter si- | 5 |
| militudinem earum rerum, quibus assensit, probetur; | |
| velut apud Socraticum Aeschinen demonstrat Socrates | |
| cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspa- | |
| siam locutam: 'dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si | |
| vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum | 10 |
| illudne an tuum malis?' 'illud,' inquit. 'quid, si vestem | |
| et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, | |
| quam tu habes, tuumne an illius malis?' respondit: | |
| 'illius vero.' 'age sis,' inquit, 'quid? si virum illa me- | |
| liorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum | 15 |
| malis an illius?' hic mulier erubuit. Aspasia autem ser- | 52.1 |
| monem cum ipso Xenophonte instituit. 'quaeso,' inquit, | |
| 'Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, | |
| quam tuus est, tuumne equum malis an illius?' 'illius,' | |
| inquit. 'quid, si fundum meliorem habeat, quam tu ha- | 5 |
| bes, utrum tandem fundum habere malis?' 'illum,' in- | |
| quit, 'meliorem scilicet.' 'quid, si uxorem meliorem ha- | |
| beat, quam tu habes, utrum <tuamne an> illius malis?' | |
| atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia: | |
| 'quoniam uterque vestrum,' inquit, 'id mihi solum non | 10 |
| respondit, quod ego solum audire volueram, egomet | |
| dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier, | |
| optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem | |
| habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc per- | |
| feceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in | 15 |
| terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis | |
| esse, multo maxime requiretis[, ut et tu maritus sis | |
| quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit]'. | |
| hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est | |
| propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium | 20 |
| videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo | |
| propter rationem rogandi concederetur. hoc modo ser- | 53.1 |
| monis plurimum Socrates usus est, propterea quod | |
| nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex | |
| eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid | |
| conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam con- | 5 |
| cessisset, necessario adprobare deberet. |