| Hoc in genere praecipiendum nobis videtur primum, | 1.53.7 |
| ut illud, quod inducimus per similitudinem, eiusmodi | |
| sit, ut sit necesse concedere. nam ex quo postulabimus | |
| nobis illud, quod dubium sit, concedi, dubium esse id | 10 |
| ipsum non oportebit. deinde illud, cuius confirmandi | |
| causa fiet inductio, videndum est, ut simile iis rebus | |
| sit, quas res quasi non dubias ante induxerimus, nam | |
| aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit, si | |
| ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum | 15 |
| voluerimus; deinde ne intellegat, quo spectent illae | |
| primae inductiones et ad quem sint exitum perven- | |
| turae. nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur, | 54.1 |
| recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displi- | |
| ceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non | |
| respondendo aut male respondendo longius roga- | |
| tionem procedere non sinit; quare ratione rogationis | 5 |
| inprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult | |
| concedere, deducendus est. extremum autem aut ta- | |
| ceatur oportet aut concedatur aut negetur. si negabitur, | |
| aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante | |
| concessae sunt, aut alia utendum inductione. si con- | 10 |
| cedetur, concludenda est argumentatio. si tacebitur, | |
| elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imi- | |
| tatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, con- | |
| cludere oportebit argumentationem. ita fit hoc genus | |
| argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine | 15 |
| constat una pluribusve; altera ex eo, quod concedi vo- | |
| lumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt; tertia | |
| ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut | |
| quid ex ea conficiatur ostendit. |