| Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demon- | 1.55.1 |
| stratum, nisi quid ex civili causarum genere exempli | |
| subiecerimus, videtur eiusmodi quoque utendum ex- | |
| emplo, non quo praeceptio differat aut aliter hoc in | |
| sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum | 5 |
| voluntati satis fiat, qui id, quod aliquo in loco viderunt, | |
| alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere. | |
| ergo in hac causa, quae apud Graecos est pervagata, | |
| cum Epaminondas, Thebanorum imperator, * quod ei, | |
| qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tra- | 10 |
| didit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum | |
| tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accu- | |
| sator argumentatione uti per inductionem, cum scrip- | |
| tum legis contra sententiam defendat, ad hunc modum: | |
| 'si, iudices, id, quod Epaminondas ait legis scriptorem | 56.1 |
| sensisse, adscribat ad legem et addat hanc ex- | |
| ceptionem: extra quam si quis rei publicae causa | |
| exercitum non tradiderit, patiemini? non opinor. | |
| quid, si vosmet ipsi, quod a vestra religione et a sa- | 5 |
| pientia remotissimum est, istius honoris causa hanc | |
| eandem exceptionem iniussu populi ad legem adscribi | |
| iubeatis, populus Thebanus id patieturne fieri? pro- | |
| fecto non patietur. quod ergo adscribi ad legem nefas | |
| est, id sequi, quasi adscriptum sit, rectum vobis vi- | 10 |
| deatur? novi vestram intellegentiam; non potest ita | |
| videri, iudices. quodsi litteris corrigi neque ab illo ne- | |
| que a vobis scriptoris voluntas potest, videte, ne multo | |
| indignius sit id re et iudicio vestro mutari, quod ne | |
| verbo quidem commutari potest.' | 15 |
| Ac de inductione quidem satis in praesentia dictum | |
| videtur. nunc deinceps ratiocinationis vim et naturam | 57.1 |
| consideremus. |