| Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid | 1.57.3 |
| eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi | |
| et ratione confirmet. hoc de genere qui diligentius con- | 5 |
| siderandum putaverunt, cum idem in usu dicendi se- | |
| querentur, paululum in praecipiendi ratione dissense- | |
| runt. nam partim quinque eius partes esse dixerunt, | |
| partim non plus quam in tres partes posse distribui | |
| putaverunt. eorum controversiam non incommodum vi- | 10 |
| detur cum utrorumque ratione exponere. nam et brevis | |
| est et non eiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere pu- | |
| tentur, et locus hic nobis in dicendo minime neglegen- | |
| dus videtur. | |
| Qui putant in quinque tribui partes oportere, aiunt | 58.1 |
| primum convenire exponere summam argumentatio- | |
| nis, ad hunc modum: 'melius accurantur, quae con- | |
| silio geruntur, quam quae sine consilio administran- | |
| tur'. hanc primam partem numerant; eam deinceps | 5 |
| rationibus variis et quam copiosissimis verbis adpro- | |
| bari putant oportere, hoc modo: 'domus ea, quae ra- | |
| tione regitur, omnibus est instructior rebus et appara- | |
| tior, quam ea, quae temere et nullo consilio admini- | |
| stratur. exercitus is, cui praepositus est sapiens et calli- | 10 |
| dus imperator, omnibus partibus commodius regitur, | |
| quam is, qui stultitia et temeritate alicuius admini- | |
| stratur. eadem navigii ratio est. nam navis optime cur- | |
| sum conficit ea, quae scientissimo gubernatore utitur.' | |
| cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes | 59.1 |
| transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod | |
| ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assu- | |
| mere, hoc pacto: 'nihil autem omnium rerum melius, | |
| quam omnis mundus, administratur.' huius assump- | 5 |
| tionis quarto in loco aliam porro inducunt adproba- | |
| tionem, hoc modo: 'nam et signorum ortus et obitus | |
| definitum quendam ordinem servant et annuae commu- | |
| tationes non modo quadam ex necessitudine semper | |
| eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum | 10 |
| omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque | |
| vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam | |
| nocuerunt'; quae signo sunt omnia non mediocri quo- | |
| dam consilio naturam mundi administrari. quinto in- | |
| ducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert so- | 15 |
| lum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: | |
| 'consilio igitur mundus administratur'; aut unum in | |
| locum cum conduxerit breviter propositionem et ad- | |
| sumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc | |
| modum: 'quodsi melius geruntur ea, quae consilio, | 20 |
| quam quae sine consilio administrantur, nihil autem | |
| omnium rerum melius administratur, quam omnis mun- | |
| dus, consilio igitur mundus administratur.' quinque- | |
| pertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem. |