| Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter | 1.60.1 |
| tractari putant oportere argumentationem, sed parti- | |
| tionem horum reprehendunt. negant enim neque a pro- | |
| positione neque ab adsumptione adprobationes earum | |
| separari oportere, neque propositionem absolutam ne- | 5 |
| que adsumptionem sibi perfectam videri, quae appro- | |
| batione confirmata non sit. quare quas illi duas partes | |
| numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam | |
| partem videri, propositionem; quae si adprobata non | |
| sit, propositio non sit argumentationis. item, quae ab | 10 |
| illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur, | |
| eandem sibi adsumptionem solam videri. ita fit, | |
| ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, | |
| aliis quinquepertita videatur. quare evenit, ut res non | |
| tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem | 15 |
| praeceptionis. | |
| Nobis autem commodior illa partitio videatur esse, | 61.1 |
| quae in quinque partes tributa est, quam omnes ab | |
| Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt. | |
| nam quemadmodum illud superius genus argumen- | |
| tandi, quod per inductionem sumitur, maxime Socrates | 5 |
| et Socratici tractarunt, sic hoc, quod per ratiocina- | |
| tionem expolitur, summe est ab Aristotele [atque a Peri- | |
| pateticis] et Theophrasto frequentatum, deinde a | |
| rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosis- | |
| simi putati sunt. quare autem nobis illa magis partitio | 10 |
| probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur; | |
| et breviter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius, | |
| quam ratio praecipiendi postulat, commoremur. | |
| Si quadam in argumentatione satis est uti pro- | 62.1 |
| positione et non oportet adiungere adprobationem pro- | |
| positionis, quadam autem in argumentatione infirma | |
| est propositio, nisi adiuncta sit adprobatio, separatum | |
| est quiddam a propositione adprobatio. quod enim | 5 |
| et adiungi et separari ab aliquo potest, id non potest | |
| idem esse, quod est id, ad quod adiungitur et a quo | |
| separatur; est autem quaedam argumentatio, in qua | |
| propositio non indiget approbationis, et quaedam, in | |
| qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. sepa- | 10 |
| rata igitur est a propositione approbatio. Ostendetur | |
| autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: quae propo- | |
| sitio in se quiddam continet perspicuum et quod stare | |
| inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare | |
| nihil attinet. ea est huiusmodi: 'si, quo die ista caedes | 63.1 |
| Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede in- | |
| teresse non potui.' hoc quia perspicue verum est, nihil | |
| attinet approbari. quare assumi statim oportet, hoc | |
| modo: 'fui autem Athenis eo die.' hoc si non constat, | 5 |
| indiget approbationis; qua inducta complexio conse- | |
| quitur. est igitur quaedam propositio, quae non indiget | |
| approbatione. nam esse quidem quandam, quae indi- | |
| geat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspi- | |
| cuum est? quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod propo- | 10 |
| sueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a | |
| propositione approbationem. sin autem ita est, falsum | |
| est non esse plus quam tripertitam argumentationem. |