| Simili modo liquet alteram quoque approbationem | 1.64.1 |
| separatam esse ab assumptione. si quadam in argu- | |
| mentatione satis est uti assumptione et non oportet | |
| adiungere approbationem assumptioni, quadam autem | |
| in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta | 5 |
| sit approbatio, separatum quiddam est extra assump- | |
| tionem approbatio. est autem argumentatio quaedam, | |
| in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam | |
| autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut osten- | |
| demus. separata igitur est ab adsumptione approbatio. | 10 |
| Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo: | |
| quae perspicuam omnibus veritatem continet assump- | 65.1 |
| tio, nihil indiget approbationis. ea est huiusmodi: 'si | |
| oportet velle sapere, dare operam philosophiae con- | |
| venit.' hic propositio indiget approbationis; non enim | |
| perspicua est neque constat inter omnes, propterea | 5 |
| quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam | |
| obesse arbitrantur; assumptio perspicua; est enim | |
| haec: 'oportet autem velle sapere.' hoc quia ipsum ex | |
| se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet | |
| approbari. quare statim concludenda est argumentatio. | 10 |
| est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non | |
| indiget; nam quandam indigere perspicuum est. se- | |
| parata est igitur ab adsumptione approbatio. falsum | |
| ergo est non esse plus quam tripertitam argumenta- | |
| tionem. Atque ex his illud iam perspicuum est, esse | 66.1 |
| quandam argumentationem, in qua neque propositio | |
| neque assumptio indigeat approbationis, huiusmodi, ut | |
| certum quiddam et breve exempli causa ponamus: 'si | |
| summopere sapientia petenda est, summo opere stul- | 5 |
| titia vitanda est: summo autem opere sapientia pe- | |
| tenda est: summo igitur opere stultitia vitanda est.' | |
| hic et propositio et assumptio perspicua est; quare | |
| neutra quoque indiget approbatione. ex hisce om- | |
| nibus illud perspicuum est approbationem tum adiungi, | 10 |
| tum non adiungi. ex quo cognoscitur neque in pro- | |
| positione neque in assumptione contineri approba- | |
| tionem, sed utramque suo loco positam vim suam tam- | |
| quam certam et propriam obtinere. quodsi ita est, | |
| commode partiti sunt illi, qui in quinque partes tri- | 15 |
| buerunt argumentationem. |