| Quinque igitur partes sunt eius argumentationis, | 1.67.1 |
| quae per ratiocinationem tractatur: propositio, per | |
| quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis | |
| oportet emanet ratiocinationis; approbatio, per quam | |
| id, quod breviter expositum est, rationibus adfirmatum | 5 |
| probabilius et apertius fit; assumptio, per quam id, | |
| quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumi- | |
| tur; assumptionis approbatio, per quam id, quod | |
| assumptum est, rationibus firmatur; complexio, per | |
| quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, bre- | 10 |
| viter exponitur. quae plurimas habet argumentatio | |
| partes, ea constat ex his quinque partibus; secunda | |
| est quadripertita; tertia tripertita; dein bipertita; quod | |
| in controversia est. de una quoque parte potest alicui | |
| videri posse consistere. eorum igitur, quae constant, | 68.1 |
| exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes | |
| afferemus. | |
| Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: | |
| 'omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae re- | 5 |
| ferre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scrip- | |
| tione, quae in litteris est, interpretari. ea enim virtute et | |
| sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scriben- | |
| dis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei | |
| publicae proponerent. neque enim ipsi, quod obesset, | 10 |
| scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellec- | |
| tum, repudiatum iri legem intellegebant. nemo enim | |
| leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae, | |
| quod ex legibus omnes rem publicam optime putant | |
| administrari. quam ob rem igitur leges servari oportet, | 15 |
| ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc | |
| est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae com- | |
| modo atque utilitate interpretemur. nam ut ex medicina | |
| nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis | |
| utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic | 20 |
| a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicae | |
| conducat, proficisci, quoniam eius causa sunt compara- | |
| tae. ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis | 69.1 |
| perscrutari et legem, ut aequum est, ex utilitate rei | |
| publicae considerate. quid magis utile fuit Thebanis | |
| quam Lacedaemonios opprimi? cui magis Epaminon- | |
| dam, Thebanorum imperatorem, quam victoriae The- | 5 |
| banorum consulere decuit? quid hunc tanta Thebano- | |
| rum gloria, tam claro atque exornato tropaeo carius | |
| aut antiquius habere convenit? scripto videlicet legis | |
| omisso scriptoris sententiam considerare debebat. at | |
| hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem | 10 |
| nisi rei publicae causa scriptam. summam igitur amen- | |
| tiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicae | |
| salutis causa, id non ex rei publicae salute interpretari. | |
| quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri | |
| convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto | 15 |
| non potest eodem facto et communibus fortunis con- | |
| suluisse et legibus non optemperasse.' |