| Quattuor autem partibus constat argumentatio, | 1.70.1 |
| cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. | |
| id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur | |
| aut assumptio perspicua est et nullius approbationis | |
| indiget. propositionis approbatione praeterita quattuor | 5 |
| ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum: | |
| 'iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus optempe- | |
| rare debetis. optemperare autem legibus non potestis, | |
| nisi id, quod scriptum est in lege, sequimini. quod enim | |
| certius legis scriptor testimonium voluntatis suae re- | 10 |
| linquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque | |
| diligentia scripsit? quodsi litterae non exstarent, | |
| magnopere eas requireremus, ut ex iis scriptoris vo- | |
| luntas cognosceretur; nec tamen Epaminondae per- | |
| mitteremus, ne si extra iudicium quidem esset, ut is | 15 |
| nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc | |
| istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod | |
| apertissime scriptum est, sed ex eo, quod suae causae | |
| convenit, scriptoris voluntatem interpretari. quodsi | |
| vos, iudices, legibus optemperare debetis et id facere | 20 |
| non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequa- | |
| mini, quin istum contra legem fecisse iudicatis?' | |
| assumptionis autem approbatione praeterita quadri- | 71.1 |
| pertita sic fiet argumentatio: 'qui saepenumero nos | |
| per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non | |
| debemus. si quid enim perfidia illorum detrimenti | |
| acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem | 5 |
| iure accusare possimus. ac primo quidem decipi in- | |
| commodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Cartha- | |
| ginienses autem persaepe iam nos fefellerunt. summa | |
| igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum | |
| perfidia totiens deceptus sis.' | 10 |