| Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc | 1.72.1 |
| pacto: 'aut metuamus Carthaginienses oportet, si | |
| incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem dirua- | |
| mus. at metuere quidem non oportet. restat igitur, | |
| ut urbem diruamus.' | 5 |
| Sunt autem, qui putant nonnumquam posse com- | |
| plexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod | |
| conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam | |
| quoque fieri argumentationem, hoc modo: 'si peperit, | |
| virgo non est: peperit autem.' hic satis esse proponere | 10 |
| et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum | |
| sit, complexionis rem non indigere. nobis autem vi- | |
| detur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud | |
| vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne, | |
| quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus. | 15 |
| hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intelle- | 73.1 |
| gentur. nam aut ita complectemur, ut in unum con- | |
| ducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: | |
| 'quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri | |
| convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, pro- | 5 |
| fecto non potest eodem facto et saluti communi con- | |
| suluisse et legibus non optemperasse'; aut ita, ut ex | |
| contrario sententia conficiatur, hoc modo: 'summa | |
| igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum | |
| perfidia totiens deceptus sis'; aut ita, ut id solum, | 10 |
| quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: 'urbem | |
| igitur diruamus'; aut, ut id, quod eam rem, quae con- | |
| ficitur, sequatur necesse est. id est huiusmodi: 'si | |
| peperit, cum viro concubuit: peperit autem.' conficitur | |
| hoc: 'concubuit igitur cum viro.' hoc si nolis inferre | 15 |
| et inferas id, quod sequitur: 'fecit igitur incestum', et | |
| concluseris argumentationem et perspicuam fugeris | |
| complexionem. quare in longis argumentationibus ex | 74.1 |
| conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in | |
| brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis, | |
| in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti. |