| Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare | 1.74.5 |
| argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc | |
| modo argumentationem facere: 'quoniam peperit, cum | |
| viro concubuit'; nam hoc nullius neque approbationis | |
| neque complexionis indigere. sed nobis ambiguitate | |
| nominis videntur errare. nam argumentatio nomine | 10 |
| uno res duas significat, ideo quod et inventum ali- | |
| quam in rem probabile aut necessarium argumentatio | |
| vocatur et eius inventi artificiosa expolitio. cum igitur | 75.1 |
| proferent aliquid huiusmodi: 'quoniam peperit, cum | |
| viro concubuit', inventum proferent, non expolitionem; | |
| nos autem de expolitionis partibus loquimur. | |
| Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque | 5 |
| hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere | |
| huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptio- | |
| nem aliquando tolli posse putet aut propositionem. | |
| quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo | |
| modo commoveat auditorem necesse est. quod si so- | 10 |
| lum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id, | |
| quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum | |
| inter summos oratores et mediocres interesse existi- | |
| maretur. variare autem orationem magnopere oporte- | 76.1 |
| bit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satie- | |
| tatis. id fieri poterit, si non similiter semper ingre- | |
| diamur in argumentationem. nam primum omnium | |
| generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum in- | 5 |
| ductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa ar- | |
| gumentatione non semper a propositione incipere nec | |
| semper quinque partibus abuti neque eadem partes | |
| ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum | |
| adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo | 10 |
| genere conplexionis uti. id ut perspiciatur, scribamus * | |
| in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, [hoc | |
| idem exerceamus, ut] quam facile factu sit, periclitari | |
| licet. |