| Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis | 1.77.1 |
| dictum videtur: illud autem volumus intellegi nos | |
| probe tenere aliis quoque rationibus tractari argumen- | |
| tationes in philosophia multis et obscuris, de quibus | |
| certum est artificium constitutum. verum illa nobis | 5 |
| abhorrere ab usu oratorio visa sunt. quae pertinere | |
| autem ad dicendum putamus, ea nos commodius quam | |
| ceteros adtendisse non affirmamus; perquisitius et | |
| diligentius conscripsisse pollicemur. nunc, ut statui- | |
| mus, proficisci ordine ad reliqua pergemus. | 10 |
| Reprehensio est, per quam argumentando adver- | 78.1 |
| sariorum confirmatio diluitur [aut infirmatur] aut ele- | |
| vatur. haec fonte inventionis eodem utetur, quo uti- | |
| tur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis ali- | |
| qua res confirmari potest, isdem potest ex locis in- | 5 |
| firmari. nihil enim considerandum est in his omnibus | |
| [inventionibus] nisi id, quod personis aut negotiis | |
| adtributum est. quare inventionem et argumentationum | |
| expolitionem ex illis, quae ante praecepta sunt, hanc | |
| quoque in partem orationis transferri oportebit. verum- | 10 |
| tamen, ut quaedam praeceptio detur huius quoque | |
| partis, exponemus modos reprehensionis; quos qui ob- | |
| servabunt, facilius ea, quae contra dicentur, diluere aut | |
| infirmare poterunt. | |
| Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, | 79.1 |
| quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum plu- | |
| rave aut his concessis conplexio [ex his] confici ne- | |
| gatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum | |
| ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia | 5 |
| aeque firma aut firmior ponitur. |