| Ex iis, quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum | 1.79.7 |
| aut id, quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi, | |
| aut, quod conparabile putant, dissimile ostenditur, aut | |
| iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino | 10 |
| iudicium inprobatur, aut, quod signum esse adversarii | |
| dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si conprehensio | |
| aut una aut ex utraque parte reprehenditur, aut enume- | |
| ratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi ali- | |
| quid continere demonstratur. nam omne, quod su- | 15 |
| mitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro | |
| necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante | |
| ostendimus. | |
| Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur, | 80.1 |
| si aut perspicue falsum erit, hoc modo: 'nemo est, quin | |
| pecuniam quam sapientiam malit'; aut ex contrario | |
| quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: 'quis est, | |
| qui non officii cupidior quam pecuniae sit?' aut erit | 5 |
| omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse | |
| avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maxi- | |
| mam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam | |
| rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu | |
| venire, hoc pacto: 'qui pauperes sunt, iis antiquior of- | 10 |
| ficio pecunia est'; 'qui locus desertus est, in eo caedem | |
| factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui | |
| potuit?' aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, | |
| ut Curio pro Fulvio: 'nemo potest uno aspectu neque | |
| praeteriens in amorem incidere.' | 15 |
| Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis, | 81.1 |
| quibus confirmatur, infirmabitur. nam in signo primum | |
| verum esse ostendi oportet; deinde esse eius rei signum | |
| proprium, qua de agitur, ut cruorem caedis; deinde | |
| factum esse, quod non oportuerit, aut non factum, quod | 5 |
| oportuerit; postremo scisse eum, de quo quaeritur, eius | |
| rei legem et consuetudinem. nam eae res sunt signo | |
| adtributae; quas diligentius aperiemus, cum separatim | |
| de ipsa coniecturali constitutione dicemus. ergo horum | |
| unum quodque in reprehensione aut non esse signo | 10 |
| aut parum magno esse aut a se potius quam ab ad- | |
| versariis stare aut omnino falso dici aut in aliam quo- | |
| que suspicionem duci posse demonstrabitur. |