| Cum autem pro conparabili aliquid inducetur, quon- | 1.82.1 |
| iam id per similitudinem maxime tractatur, in repre- | |
| hendendo conveniet simile id negare esse, quod con- | |
| feretur, ei, quicum conferetur. id fieri poterit, si de- | |
| monstrabitur diversum esse genere, natura, vi, magni- | 5 |
| tudine, tempore, loco, persona, opinione; ac si, quo | |
| in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et | |
| quo in loco hoc, cuius causa afferetur, haberi con- | |
| veniat, ostendetur. deinde, quid res cum re differat, | |
| demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo, quod | 10 |
| comparabitur, et de eo, quicum comparabitur, existi- | |
| mare oportere. huius facultatis maxime indigemus, | |
| cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem trac- | |
| tatur, erit reprehendenda. | |
| Sin iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his | 15 |
| locis maxime firmatur: laude eorum, qui iudicarunt; | |
| similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua | |
| de iudicatum est; et commemorando non modo non | |
| esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus adpro- | |
| batum; et demonstrando difficilius et maius fuisse ad | 20 |
| iudicandum, quod afferatur, quam id, quod instet: ex | |
| contrariis locis, si res aut vera aut veri similis permittet, | |
| infirmari oportebit. atque erit observandum diligenter, | |
| ne nihil ad id, quo de agatur, pertineat id, quod iudica- | |
| tum sit; et videndum est, ne ea res proferatur, in qua | 25 |
| sit offensum, ut de ipso, qui iudicarit, iudicium fieri | |
| videatur. oportet autem animadvertere, ne, cum aliter | 83.1 |
| sint multa iudicata, solitarium aliquid aut rarum | |
| iudicatum afferatur. nam sic his rebus auctoritas | |
| iudicati maxime potest infirmari. atque ea quidem, | |
| quae quasi probabilia sumentur, ad hunc modum | 5 |
| temptari oportebit. |