| Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod | 1.86.1 |
| sequitur, non videatur necessario cum eo, quod ante- | |
| cessit, cohaerere. nam hoc quidem: 'Si spiritum ducit, | |
| vivit', 'si dies est, lucet' eiusmodi est, ut cum priore | |
| necessario posterius cohaerere videatur. hoc autem: | 5 |
| 'si mater est, diligit', 'si aliquando peccavit, numquam | |
| corrigetur' sic conveniet reprehendi, ut demonstretur | |
| non necessario cum priore posterius cohaerere. hoc | |
| genus et cetera necessaria et omnino omnis argumen- | |
| tatio et eius reprehensio maiorem quandam vim con- | 10 |
| tinet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius | |
| artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis | |
| partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim | |
| longi temporis et magnae atque arduae cognitionis in- | |
| digeat. quare illa nobis alio tempore atque ad aliud | 15 |
| institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his | |
| praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium conten- | |
| tos nos esse oportebit. cum igitur ex iis, quae sumentur, | |
| aliquid non concedetur, sic infirmabitur. | |
| Cum autem his concessis conplexio ex his non con- | 87.1 |
| ficitur, haec erunt consideranda: num aliud conficiatur, | |
| aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se pro- | |
| fectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac | |
| uti argumentatione: 'si venisses ad exercitum, a tri- | 5 |
| bunis militaribus visus esses; non es autem ab his | |
| visus: non es igitur ad exercitum profectus.' hic cum | |
| concesseris propositionem et assumptionem, conplexio | |
| est infirmanda. aliud enim, quam cogebatur, inlatum | |
| est. ac nunc quidem, quo facilius res cognosceretur, | 88.1 |
| perspicuo et grandi vitio praeditum posuimus exem- | |
| plum; sed saepe obscurius positum vitium pro vero | |
| probatur, cum aut parum memineris, quid concesseris, | |
| aut ambiguum aliquid pro certo concesseris. ambiguum | 5 |
| si concesseris ex ea parte, quam ipse intellexeris, [eam | |
| partem] adversarius ad aliam partem per conplexionem | |
| velit accommodare, demonstrare oportebit non ex eo, | |
| quod ipse concesseris, sed ex eo, quod ille sumpserit, | |
| confici conplexionem, ad hunc modum: 'si indigetis | 10 |
| pecuniae, pecuniam non habetis; si pecuniam non | |
| habetis, pauperes estis: indigetis autem pecuniae; mer- | |
| caturae enim, ni ita esset, operam non daretis: pauperes | |
| igitur estis.' hoc sic reprehenditur: 'cum dicebas: si | |
| indigetis pecuniae, pecuniam non habetis, hoc intelle- | 15 |
| gebam: si propter inopiam in egestate estis, pecuniam | |
| non habetis, et idcirco concedebam; cum autem hoc | |
| sumebas: indigetis autem pecuniae, illud accipiebam: | |
| vultis autem pecuniae plus habere. ex quibus conces- | |
| sionibus non conficitur hoc: pauperes igitur estis; con- | 20 |
| ficeretur autem, si tibi primo quoque hoc concessissem, | |
| qui pecuniam maiorem vellet habere, eum pecuniam | |
| non habere.' saepe autem oblitum putant, quid con- | 89.1 |
| cesseris, et idcirco id, quod non conficitur, quasi con- | |
| ficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: 'si ad | |
| illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo ne- | |
| catum.' deinde hoc adprobant plurimis verbis. post | 5 |
| adsumunt: 'ad illum autem hereditas veniebat.' de- | |
| inde infertur: 'ille igitur occidit'; id quod ex iis, quae | |
| sumpserant, non conficitur. quare observare diligenter | |
| oportet, et quid sumatur et quid ex his conficiatur. |