| Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his | 1.89.10 |
| de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut | |
| non ad id, quod instituitur, accommodabitur. atque | |
| in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, | |
| si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala | |
| definitione, si controversum, si perspicuum, si non | 15 |
| concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si in- | |
| constans, si adversarium. falsum est, in quo per- | 90.1 |
| spicue mendacium est, hoc modo: 'non potest esse | |
| sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pe- | |
| cuniam neglegebat: non igitur sapiens erat.' com- | |
| mune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a | 5 |
| nobis facit, hoc modo: 'idcirco, iudices, quia veram | |
| causam habebam, brevi peroravi.' vulgare est, quod | |
| in aliam quoque rem non probabilem, si nunc con- | |
| cessum sit, transferri possit, ut hoc: 'si causam veram | |
| non haberet, vobis se, iudices, non commisisset.' leve | 10 |
| est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: 'si in | |
| mentem venisset, non commisisset'; aut perspicue tur- | |
| pem rem levi tegere vult defensione, hoc modo: | |
| 'Cum te expetebant omnes florentissimo | |
| Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus | 15 |
| Summo periclo sola ut restituam paro.' | |
| remotum est, quod ultra quam satis est petitur, huius- | 91.1 |
| modi: 'quodsi non P. Scipio Corneliam filiam Ti. | |
| Graccho conlocasset atque ex ea duos Gracchos pro- | |
| creasset, tantae seditiones natae non essent; quare hoc | |
| incommodum Scipioni adscribendum videtur.' huius- | 5 |
| modi est illa quoque conquestio: | |
| 'Utinam ne in nemore Pelio securibus | |
| Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes!' | |
| longius enim repetita est, quam res postulabat. mala | |
| definitio est, cum aut communia describit, hoc modo: | 10 |
| 'seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis'— | |
| nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam | |
| calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim | |
| describit—; aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: | |
| 'sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia'; aut | 15 |
| aliquid non grave nec magnum continens, sic: 'stul- | |
| titia est inmensa gloriae cupiditas'. est haec quidem | |
| stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere | |
| definita. controversum est, in quo ad dubium demon- | |
| strandum dubia causa affertur, hoc modo: | 20 |
| 'Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque | |
| inferum, | |
| Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.' | |
| perspicuum est, de quo non est controversia: ut si | 92.1 |
| quis, cum Orestem accuset, planum faciat ab eo matrem | |
| esse occisam. non concessum est, cum id, quod au- | |
| getur, in controversia est, ut si quis, cum Ulixem ac- | |
| cuset, in hoc maxime commoretur: indignum esse ab | 5 |
| homine ignavissimo virum fortissimum Aiacem ne- | |
| catum. turpe est, quod aut eo loco, in quo dicitur, aut | |
| eo homine, qui dicit, aut eo tempore, quo dicitur, aut | |
| iis, qui audiunt, aut ea re, qua de agitur, indignum | |
| propter inhonestam rem videtur. offensum est, quod | 10 |
| eorum, qui audiunt, voluntatem laedit: ut, si quis | |
| apud equites Romanos cupidos iudicandi Caepionis | |
| legem iudiciariam laudet. contrarium est, quod contra | 93.1 |
| dicitur atque ii, qui audiunt, fecerunt: ut si quis apud | |
| Alexandrum Macedonem dicens contra aliquem urbis | |
| expugnatorem diceret nihil esse crudelius quam urbes | |
| diruere, cum ipse Alexander Thebas diruisset. in- | 5 |
| constans est, quod ab eodem de eadem re diverse | |
| dicitur: ut, si qui, cum dixerit, qui virtutem habeat, | |
| eum nullius rei ad bene vivendum indigere, neget | |
| postea sine bona valetudine posse bene vivi: aut, se | |
| amico adesse propter benivolentiam, sperare autem | 10 |
| aliquid commodi ad se perventurum. adversarium | 94.1 |
| est, quod ipsi causae aliqua ex parte officit, ut si quis | |
| hostium vim et copias et felicitatem augeat, cum ad | |
| pugnandum milites adhortetur. |