| Si non ad id, quod instituitur, accommodabitur ali- | 1.94.5 |
| qua pars argumentationis, horum aliquo in vitio re- | |
| perietur: si plura pollicitus pauciora demonstrabit; aut | |
| si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua lo- | |
| quatur, hoc modo: 'Mulierum genus avarum est; nam | |
| Eriphyla auro viri vitam vendidit'; aut si non id, quod | 10 |
| accusabitur, defendet, ut, si qui, cum ambitus accusa- | |
| bitur, manu se fortem esse defendet; aut ut Amphion | |
| apud Euripidem, [item apud Pacuvium,] qui vituperata | |
| musica sapientiam laudat; aut si res ex hominis vitio | |
| vituperabitur, ut, si qui doctrinam ex alicuius docti | 15 |
| vitiis reprehendat; aut si qui, cum aliquem volet lau- | |
| dare, de felicitate eius, non de virtute dicat; aut si rem | |
| cum re ita comparabit, ut alteram se non putet lau- | |
| dare, nisi alteram vituperarit; aut si alteram ita lau- | |
| det, ut alterius non faciat mentionem; aut si, cum de | 95.1 |
| certa re quaeretur, de communi instituetur oratio, ut, | |
| si quis, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non, | |
| pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse | |
| demonstret; aut si ratio alicuius rei reddetur falsa, hoc | 5 |
| modo: 'pecunia bonum est, propterea quod ea maxime | |
| vitam beatam efficiat'; aut infirma, ut Plautus: | |
| 'Amicum castigare ob meritam noxiam, | |
| Immune est facinus; verum in aetate utile | |
| Et conducibile; nam ego amicum hodie meum | 10 |
| Concastigabo pro commerita noxia'; | |
| aut eadem, hoc modo: 'malum est avaritia; multos | |
| enim magnis incommodis affecit pecuniae cupiditas'; | |
| aut parum idonea, hoc modo: 'maximum bonum est | |
| amicitia; plurimae enim delectationes sunt in amicitia.' | 15 |