| Quartus modus erat reprehensionis, per quem contra | 1.96.1 |
| firmam argumentationem aeque firma aut firmior po- | |
| nitur. hoc genus in deliberationibus maxime versa- | |
| bitur, cum aliquid, quod contra dicatur, aequum esse | |
| concedimus, sed id, quod nos defendimus, necessarium | 5 |
| esse demonstramus; aut cum id, quod illi defendant, | |
| utile esse fateamur, quod nos dicamus, honestum esse | |
| demonstremus. | |
| Ac de reprehensione haec [quidem] existimavimus | |
| esse dicenda. [deinceps nunc de conclusione ponemus.] | 10 |
| Hermagoras digressionem deinde, tum postremam | 97.1 |
| conclusionem ponit. in hac autem digressione ille putat | |
| oportere quandam inferri orationem a causa atque a | |
| iudicatione ipsa remotam, quae aut sui laudem aut ad- | |
| versarii vituperationem contineat aut in aliam causam | 5 |
| deducat, ex qua conficiat aliquid confirmationis aut re- | |
| prehensionis, non argumentando, sed augendo per | |
| quandam amplificationem. hanc si qui partem putabit | |
| esse orationis, sequatur licebit. [nam et augendi et | |
| laudandi et vituperandi praecepta a nobis partim data | 10 |
| sunt, partim suo loco dabuntur.] nobis autem non | |
| placuit [hanc partem] in numerum reponi, quod de | |
| causa digredi nisi per locum communem displicet: quo | |
| de genere posterius est dicendum. laudes autem et | |
| vituperationes non separatim placet tractari, sed in | 15 |
| ipsis argumentationibus esse inplicatas. | |
| Nunc de conclusione dicemus. | |
| Conclusio est exitus et determinatio totius orationis. | 98.1 |
| haec habet partes tres: enumerationem, indignationem, | |
| conquestionem. |