| Enumeratio est, per quam res disperse et diffuse | 1.98.4 |
| dictae unum in locum coguntur et reminiscendi causa | 5 |
| unum sub aspectum subiciuntur. haec si semper eodem | |
| modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quo- | |
| dam tractari intellegetur; sin varie fiet, et hanc suspi- | |
| cionem et satietatem vitare poterit. quare tum oporte- | |
| bit ita facere, ut plerique faciunt propter facilitatem, | 10 |
| singillatim unam quamque rem adtingere et ita omnes | |
| transire breviter argumentationes; tum autem, id quod | |
| difficilius est, dicere, quas partes exposueris in par- | |
| titione, de quibus te pollicitus sis dicturum, et reducere | |
| in memoriam, quibus rationibus unam quamque partem | 15 |
| confirmaris; tum ab iis, qui audiunt, quaerere, quid | |
| sit, quod sibi velle debeant demonstrari, hoc modo: | |
| 'illud docuimus, illud planum fecimus'. ita simul et | |
| in memoriam redibit auditor et putabit nihil esse | |
| praeterea, quod debeat desiderare. atque in his ge- | 99.1 |
| neribus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes | |
| transire separatim, tum, id quod artificiosius est, cum | |
| tuis contrarias coniungere; et cum tuam dixeris argu- | |
| mentationem, tum, contra eam quod adferretur, quem- | 5 |
| admodum dilueris, ostendere. ita per brevem conpara- | |
| tionem auditoris memoria et de confirmatione et de | |
| reprehensione redintegrabitur. atque haec aliis actionis | |
| quoque modis variare oportebit. nam tum ex tua per- | |
| sona enumerare possis, ut, quid et quo quidque loco | 10 |
| dixeris, admoneas; tum vero personam aut rem ali- | |
| quam inducere et enumerationem ei totam attribuere. | |
| personam hoc modo: 'nam si legis scriptor exsistat | |
| et quaerat sic id a vobis, quid dubitetis: quid possitis | |
| dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum?' atque | 15 |
| hic, item ut in nostra persona, licebit alias singillatim | |
| transire omnes argumentationes, alias ad partitionis | |
| singula genera referre, alias ab auditore, quid deside- | |
| ret, quaerere, alias haec facere per comparationem | |
| suarum et contrariarum argumentationum. res autem | 100.1 |
| inducetur, si alicui rei huiusmodi, legi, loco, urbi, mo- | |
| numento oratio attribuetur per enumerationem, hoc | |
| modo: 'quid? si leges loqui possent, nonne haec apud | |
| vos quererentur: quidnam amplius desideratis, iudi- | 5 |
| ces, cum vobis hoc et hoc planum factum sit?' in hoc | |
| quoque genere omnibus isdem modis uti licebit. com- | |
| mune autem praeceptum hoc datur ad enumerationem, | |
| ut ex una quaque argumentatione, quoniam tota iterum | |
| dici non potest, id eligatur, quod erit gravissimum, | 10 |
| et unum quidque quam brevissime transeatur, ut me- | |
| moria, non oratio renovata videatur. |