| Indignatio est oratio, per quam conficitur, ut in | 1.100.13 |
| aliquem hominem magnum odium aut in rem gravis | |
| offensio concitetur. in hoc genere illud primum in- | 15 |
| tellegi volumus, posse omnibus ex locis iis, quos in | |
| confirmandi praeceptione posuimus, tractari indigna- | |
| tionem. nam ex iis rebus, quae personis aut quae | |
| negotiis sunt attributae, quaevis amplificationes et | |
| indignationes nasci possunt, sed tamen ea, quae se- | 20 |
| paratim de indignatione praecipi possunt, considere- | |
| mus. primus locus sumitur ab auctoritate, cum com- | 101.1 |
| memoramus, quantae curae res ea fuerit iis, quorum | |
| auctoritas gravissima debeat esse: diis inmortalibus, | |
| qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, vatibus, | |
| ostentis, prodigiis, responsis, similibus rebus; item | 5 |
| maioribus nostris, regibus, civitatibus, gentibus, ho- | |
| minibus sapientissimis, senatui, populo, legum scripto- | |
| ribus. secundus locus est, per quem, illa res ad quos | |
| pertineat, cum amplificatione per indignationem osten- | |
| ditur, aut ad omnes aut ad maiorem partem, quod | 10 |
| atrocissimum est; aut ad superiores, quales sunt ii, | |
| quorum ex auctoritate indignatio sumitur, quod in- | |
| dignissimum est; aut ad pares animo, fortuna, cor- | |
| pore, quod iniquissimum est; aut ad inferiores, quod | |
| superbissimum est. tertius locus est, per quem quae- | 15 |
| rimus, quidnam sit eventurum, si idem ceteri faciant; | |
| et simul ostendimus, huic si concessum sit, multos | |
| aemulos eiusdem audaciae futuros; ex quo, quid mali | |
| sit eventurum, demonstrabimus. quartus locus est, per | 102.1 |
| quem demonstramus multos alacres exspectare, quid | |
| statuatur, ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quo- | |
| que tali de re quid liceat, intellegere possint. quintus | |
| locus est, per quem ostendimus ceteras res perperam | 5 |
| constitutas intellecta veritate commutatas corrigi | |
| posse; hanc esse rem, quae si sit semel iudicata, ne- | |
| que alio commutari iudicio neque ulla potestate cor- | |
| rigi possit. sextus locus est, per quem consulto et de | |
| industria factum demonstratur et illud adiungitur, vo- | 10 |
| luntario maleficio veniam dari non oportere, inpru- | |
| dentiae concedi nonnumquam convenire. septimus lo- | |
| cus est, per quem indignamur, quod taetrum, crudele, | |
| nefarium, tyrannicum factum esse dicamus per vim | |
| manum opulentiam; quae res ab legibus et ab aequabili | 103.1 |
| iure remotissima sit. octavus locus est, per quem de- | |
| monstramus non vulgare neque factitatum esse ne ab | |
| audacissimis quidem hominibus id maleficium, de quo | |
| agatur; atque id a feris quoque hominibus et a bar- | 5 |
| baris gentibus et inmanibus bestiis esse remotum. haec | |
| erunt, quae in parentes, liberos, coniuges, consangui- | |
| neos, supplices crudeliter facta dicentur, et deinceps | |
| si qua proferantur in maiores natu, in hospites, in | |
| vicinos, in amicos, in eos, quibuscum vitam egeris, in | 10 |
| eos, apud quos educatus sis, in eos, ab quibus eruditus, | |
| in mortuos, in miseros et misericordia dignos, in ho- | |
| mines claros, nobiles et honore usos, in eos, qui neque | |
| laedere alium nec se defendere potuerunt, ut in pueros, | |
| senes, mulieres; quibus ex omnibus acriter excitata in- | 15 |
| dignatio summum in eum, qui violarit horum aliquid, | |
| odium commovere poterit. nonus locus est, per quem | 104.1 |
| cum aliis peccatis, quae constat esse peccata, hoc quo | |
| de quaestio est, conparatur, et ita per contentionem, | |
| quanto atrocius et indignius sit illud, de quo agitur, | |
| ostenditur. decimus locus est, per quem omnia, quae | 5 |
| in negotio gerundo acta sunt quaeque post negotium | |
| consecuta sunt, cum unius cuiusque indignatione et | |
| criminatione colligimus et rem verbis quam maxime | |
| ante oculos eius, apud quem dicitur, ponimus, ut id, | |
| quod indignum est, proinde illi videatur indignum, ac | 10 |
| si ipse interfuerit ac praesens viderit. undecimus locus | |
| est, per quem ostendimus ab eo factum, a quo minime | |
| oportuerit, et a quo, si alius faceret, prohiberi con- | |
| venerit. duodecimus locus est, per quem indignamur, | |
| quod nobis hoc primis acciderit neque alicui umquam | 15 |
| usu venerit. tertius decimus locus est, si cum iniuria | 105.1 |
| contumelia iuncta demonstratur, per quem locum in | |
| superbiam et arrogantiam odium concitatur. quartus | |
| decimus locus est, per quem petimus ab iis, qui audiunt, | |
| ut ad suas res nostras iniurias referant; si ad pueros | 5 |
| pertinebit, de liberis suis cogitent; si ad mulieres, de | |
| uxoribus; si ad senes, de patribus aut parentibus. | |
| quintus decimus locus est, per quem dicimus inimicis | |
| quoque et hostibus ea, quae nobis acciderint, indigna | |
| videri solere. | 10 |