Et indignatio quidem his fere de locis gravissime 1.105.11
sumetur. [conquestionis autem huiusmodi de rebus 106.1
partes petere oportebit.]
  Conquestio est oratio auditorum misericordiam cap-
tans. in hac primum animum auditoris mitem et
misericordem conficere oportet, quo facilius conque- 5
stione commoveri possit. id locis communibus efficere
oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum
infirmitas ostenditur; qua oratione habita graviter et
sententiose maxime demittitur animus hominum et ad
misericordiam conparatur, cum in alieno malo suam 10
infirmitatem considerabit. deinde primus locus est 107.1
misericordiae, per quem, quibus in bonis fuerint et
nunc [per quem] quibus in malis sint, ostenditur. se-
cundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in
malis fuerint et sint et futuri sint, demonstratur. ter- 5
tius, per quem unum quodque deploratur incom-
modum, ut in morte filii pueritiae delectatio, amor,
spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quo-
libet de incommodo per conquestionem dici poterunt.
quartus, per quem res turpes et humiles et inliberales 10
proferentur et indigna aetate, genere, fortuna pristina,
honore, beneficiis, quae passi perpessurive sint. quin-
tus, per quem omnia ante oculos singillatim incom-
moda ponuntur, ut videatur is, qui audit, videre et re
quoque ipsa, quasi assit, non verbis solum ad miseri- 15
cordiam ducatur. sextus, per quem praeter spem in 108.1
miseriis demonstratur esse, et, cum aliquid exspectaret,
non modo id non adeptus esse, sed in summas miserias
incidisse. septimus, per quem ad ipsos, qui audiunt,
[similem in causam] convertimus et petimus, ut de suis 5
liberis aut parentibus aut aliquo, qui illis carus debeat
esse, nos cum videant, recordentur. octavus, per quem
aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit, aut
non factum, quod oportuerit, hoc modo: 'non affui, non
vidi, non postremam vocem eius audivi, non extremum 10
spiritum eius excepi.' item: 'inimicorum in manibus
mortuus est, hostili in terra turpiter iacuit insepultus,
a feris diu vexatus, communi quoque honore in morte
caruit.' nonus, per quem oratio ad mutas et expertes 109.1
animi res referetur, ut si ad equum, domum, vestem
sermonem alicuius accommodes, quibus animus eorum,
qui audiunt et aliquem dilexerunt, vehementer com-
movetur. decimus, per quem inopia, infirmitas, soli- 5
tudo demonstratur. undecimus, per quem liberorum
aut parentum aut sui corporis sepeliundi aut alicuius
eiusmodi rei commendatio fit. duodecimus, per quem
disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo,
quicum libentissime vixeris, ut a parente filio, a fratre 10
familiari. tertius decimus, per quem cum indignatione
conquerimur, quod ab iis, a quibus minime conveniat,
male tractemur, propinquis, amicis, quibus benigne
fecerimus, quos adiutores fore putarimus, aut a qui-
bis indignum [est], [ut] servis, libertis, clientibus, sup- 15
plicibus. quartus decimus, qui per obsecrationem
sumitur; in quo orantur modo illi, qui audiunt, hu-
mili et supplici oratione, ut misereantur. quintus de-
cimus, per quem non nostras, sed eorum, qui cari
nobis debent esse, fortunas conqueri nos demonstra- 20
mus. sextus decimus, per quem animum nostrum in
alios misericordem esse ostendimus et tamen amplum
et excelsum et patientem incommodorum esse et fu-
turum esse, si quid acciderit, demonstramus. nam
saepe virtus et magnificentia, in quo gravitas et 25
auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commo-
vendam quam humilitas et obsecratio. commotis au-
tem animis diutius in conquestione morari non opor-
tebit. quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius,
'lacrima nihil citius arescit.' 30
  Sed quoniam satis, ut videmur, de omnibus orationis
partibus diximus et huius voluminis magnitudo lon-
gius processit, quae sequuntur deinceps, in secundo
libro dicemus.