| LIBER SECUNDUS | |
| Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis | 2.1.1 |
| et in Italia cum primis beati numerarentur, templum | |
| Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis | |
| locupletare voluerunt. itaque Heracleoten Zeuxin, qui | |
| tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, | 5 |
| magno pretio conductum adhibuerunt. is et ceteras | |
| conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars us- | |
| que ad nostram memoriam propter fani religionem | |
| remansit, et, ut excellentem muliebris formae pulchri- | |
| tudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere | 10 |
| simulacrum velle dixit; quod Crotoniatae, qui eum mu- | |
| liebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare | |
| saepe accepissent, libenter audierunt. putaverunt enim, | |
| si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere | |
| elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. | 15 |
| neque tum eos illa opinio fefellit. nam Zeuxis ilico | 2.1 |
| quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent. | |
| illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram | |
| atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos | |
| dignitate. etenim quodam tempore Crotoniatae multum | 5 |
| omnibus corporum viribus et dignitatibus antisteterunt | |
| atque honestissimas ex gymnico certamine victorias | |
| domum cum laude maxima rettulerunt. cum puerorum | |
| igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: | |
| 'Horum,' inquiunt illi, 'sorores sunt apud nos virgines. | 10 |
| quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari'. | |
| 'Praebete igitur mihi, quaeso,' inquit, 'ex istis virgini- | |
| bus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum | |
| vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo | |
| veritas transferatur.' tum Crotoniatae publico de con- | 3.1 |
| silio virgines unum in locum conduxerunt et pictori | |
| quam vellet eligendi potestatem dederunt. ille autem | |
| quinque delegit; quarum nomina multi poëtae memo- | |
| riae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, | 5 |
| qui pulchritudinis habere verissimum iudicium de- | |
| buisset. neque enim putavit omnia, quae quaereret ad | |
| venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo, | |
| quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus per- | |
| fectum natura expolivit. itaque, tamquam ceteris non | 10 |
| sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, | |
| aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo mu- | |
| neratur. |