| Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut | 2.4.1 |
| artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod pro- | |
| posuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque | |
| essent in genere, exprimendae nobis necessarie vi- | |
| derentur; sed omnibus unum in locum coactis scripto- | 5 |
| ribus, quod quisque commodissime praecipere vide- | |
| batur, excerpsimus et ex variis ingeniis excellentis- | |
| sima quaeque libavimus. ex iis enim, qui nomine et | |
| memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia prae- | |
| clarissime quisquam dicere nobis videbatur. qua- | 10 |
| propter stultitia visa est aut a bene inventis alicuius | |
| recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia | |
| eius quoque accedere, cuius aliquo bene praecepto | |
| duceremur. quodsi in ceteris quoque studiis a multis | 5.1 |
| eligere homines commodissimum quodque quam sese | |
| uni alicui certe vellent addicere, minus in arrogan- | |
| tia[m] offenderent; non tanto opere in vitiis perse- | |
| verarent; aliquanto levius ex inscientia laborarent. ac si | 5 |
| par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia | |
| fuisset, fortasse magis hoc in suo genere opus nostrum | |
| quam illius in suo pictura nobilis eniteret. ex maiore | |
| enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi | |
| potestas. ille una ex urbe et ex eo numero virginum, | 10 |
| quae tum erant, eligere potuit; nobis omnium, quicum- | |
| que fuerunt ab ultimo principio huius praeceptionis | |
| usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque | |
| placeret, eligendi potestas fuit. | |
| Ac veteres quidem scriptores artis usque a prin- | 6.1 |
| cipe illo atque inventore Tisia repetitos unum in lo- | |
| cum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque prae- | |
| cepta magna conquisita cura perspicue conscripsit at- | |
| que enodata diligenter exposuit; ac tantum inventori- | 5 |
| bus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut | |
| nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat, | |
| sed omnes, qui quod illi praecipiant velint intellegere, | |
| ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem ex- | |
| plicatorem revertantur. atque hic quidem ipse et sese | 7.1 |
| ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio po- | |
| suit, ut ceteros et se ipsum per se cognosceremus; | |
| ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in maxi- | |
| mis philosophiae partibus operae plurimum con- | 5 |
| sumpserunt, sicuti ipse, cuius instituta sequebantur, fe- | |
| cerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi relique- | |
| runt. atque alii quoque alio ex fonte praeceptores di- | |
| cendi emanaverunt, qui item permultum ad dicendum, | |
| si quid ars proficit, opitulati sunt. nam fuit tempore | 10 |
| eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Iso- | |
| crates; cuius ipsius quam constet esse artem non in- | |
| venimus. discipulorum autem atque eorum, qui pro- | 8.1 |
| tinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte | |
| praecepta reperimus. ex his duabus diversis sicuti fa- | |
| miliis, quarum altera cum versaretur in philosophia, | |
| nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam assume- | 5 |
| bat, altera vero omnis in dicendi erat studio et prae- | |
| ceptione occupata, unum quoddam est conflatum ge- | |
| nus a posterioribus, qui ab utrisque ea, quae com- | |
| mode dici videbantur, in suas artes contulerunt; quos | |
| ipsos simul atque illos superiores nos nobis omnes, | 10 |
| quoad facultas tulit, proposuimus et ex nostro quoque | |
| nonnihil in commune contulimus. quodsi ea, quae in | 9.1 |
| his libris exponuntur, tanto opere eligenda fuerunt, | |
| quanto studio electa sunt, profecto neque nos neque | |
| alios industriae nostrae paenitebit. sin autem temere | |
| aliquid alicuius praeterisse aut non satis eleganter se- | 5 |
| cuti videbimur, docti ab aliquo facile et libenter senten- | |
| tiam commutabimus. non enim parum cognosse, sed | |
| in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est, | |
| propterea quod alterum communi hominum infirmitati, | |
| alterum singulari cuiusque vitio est adtributum. quare | 10.1 |
| nos quidem sine ulla affirmatione simul quaerentes | |
| dubitanter unum quicque dicemus, ne, dum parvulum | |
| consequamur, ut satis haec commode perscripsisse vi- | |
| deamur, illud amittamus, quod maximum est, ut ne cui | 5 |
| rei temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc | |
| quidem nos et in hoc tempore et in omni vita studiose, | |
| quoad facultas feret, consequemur: nunc autem, ne | |
| longius oratio progressa videatur, de reliquis, quae | |
| praecipienda videntur esse, dicemus. | 10 |