| Igitur primus liber, exposito genere huius artis et | 2.11.1 |
| officio et fine et materia et partibus, genera con- | |
| troversiarum et inventiones et constitutiones [et iudi- | |
| cationes] continebat, deinde partes orationis et in eas | |
| omnes omnia praecepta. quare cum in eo ceteris de | 5 |
| rebus distinctius dictum sit, disperse autem de con- | |
| firmatione et de reprehensione, nunc certos confir- | |
| mandi et reprehendendi in singula causarum genera | |
| locos tradendos arbitramur. et quia, quo pacto trac- | |
| tari conveniret argumentationes, in libro primo non | 10 |
| indiligenter expositum est, hic tantum ipsa inventa | |
| unam quamque in rem exponentur simpliciter sine | |
| ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore | |
| autem expolitio inventorum petatur. quare haec, quae | |
| nunc praecipientur, ad confirmationis et reprehensionis | 15 |
| partes referre oportebit. | |
| Omnis et demonstrativa et deliberativa et iudicialis | 12.1 |
| causa necesse est in aliquo eorum, quae ante exposita | |
| sunt, constitutionis genere uno pluribusve versetur. | |
| hoc quamquam ita est, tamen cum communiter | |
| quaedam de omnibus praecipi possint, separatim quo- | 5 |
| que aliae sunt cuiusque generis diversae praeceptiones. | |
| aliud enim laus, aliud vituperatio, aliud sententiae | |
| dictio, aliud accusatio aut recusatio conficere debet. in | |
| iudiciis, quid aequum sit, quaeritur, in demonstra- | |
| tionibus, quid honestum, in deliberationibus, ut nos | 10 |
| arbitramur, quid honestum sit et quid utile. nam ceteri | |
| utilitatis modo finem in suadendo et in dissuadendo | |
| exponi oportere arbitrati sunt. quorum igitur generum | 13.1 |
| fines et exitus diversi sunt, eorum praecepta eadem | |
| esse non possunt. neque nunc hoc dicimus, non easdem | |
| incidere constitutiones, verumtamen oratio quaedam ex | |
| ipso fine et ex genere causae nascitur, quae pertineat | 5 |
| ad vitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae | |
| dictionem. quare nunc [in exponendis controversiis] in | |
| iudiciali genere causarum et praeceptorum versabimur, | |
| ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera | |
| simili implicata controversia nulla cum difficultate | 10 |
| transferuntur; post autem separatim de reliquis di- | |
| cemus. |